Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Besombes, Jacques
Moralis Christiana E Scriptura Sacra, Traditionibus, Conciliis, Patribus, & Insignioribus Theologis Excerpta: In Qua Positis & Statutis Principiis Deducuntur Consectaria, Quibus Casus Conscientiae Sigillatim Explicantur. In Quatuor Tomos Distincta (Band 4) — Augsburg, 1775 [VD18 90659724]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.41466#0064
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext

TRACT. VIII CAP. IV.

Ergo si recipiens lit adultus, debet libere consentire
receptioni Sacramenti, & non poiitive contradicere ;
viator enim quatenus viator, agit ex electione, cum
agat suppolita intentione tendendi in finem, si agat ex
ele&ione : ergo agit libere consentiendo Sacramentis,
quibus pervenitur ad gloriam.
2. Ex Ecclesiae praxi conslat, quod non dentur Sa-
cramenta nili consentientibiis ; imo nisi ardenter, &
perseveranter postulantibus, ut patet ex Catechumenis.
3. Receptio Sacramenti est a6lio humana obligans
ad vivendum conformiter ad finem Sacramenti* & a-
&io fidei protestativa : quas omnia posiuiant necessa-
rio a6tum positivum , & non negativum dumtaxat,
quem sufficere falso putat Cajetanus; receptio enim
Sacramenti non est mera passio, sed voluntaria receptio.
4. Augustinus dicit : Neminem renasci ex aqua, nisi
volentem & petentem per se baptismum , si sit adultus ,
vel per Ecelesiam matrem, si non sit adultus, & proin-
de requiritur in recipiente positivus consensus. Ideo
Innoc. III. cap. Majores ita habet : Requiritur, inquit,
ut Sacramentum^ obicem voluntatis contrariae non inve-
niat ob fi flentem.
Si recipiens fit adultus , debet libere confentire recep-
tioni Sacramenti.
Ergo ex hoc duo sequuntur conse&aria hic sub je&a.
I. Si quis exterius simularet se velle recipere Sa-
cramentum, v.g. baptismum, confirmationem, &c. &
interius nollet poiitive recipere Sacramentum, coram
Deo Sacramentum nullum esiset; quia recipiens non
haberet intentionem necesiariam ad Sacramenti recep-
tionem : exterius tamen in foro Ecclesiastico pollet
cogi ad observandam legem Christi & Ecclesise ; quia
Ecclesia non judicat contentiose nisi de exterioribus.
! II. Si quis exterius contradiceret collationi Sacra-
menti, interius tamen vellet Sacramentum poiitive re-
cipere, Sacrameptum esset validum coram Deo; quia
recipiens' vere, ut supjionitur, haberet intentionem re-
cipiendi Sacramentum : & Sacramentum haberetur ut
nullum coram Ecclesia ; quia Deus intuetur cor, Ec-
clesia vero solum de exterioribus judicat.
Quia .
 
Annotationen