Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

De C. Plinii Caecilii Secundi Novocomensis Testamentaria Inscriptione Mediolanensibus Adserta Et Illustrata Dissertatio — Mantuae: Pazzoni, 1773 [Cicognara, 3103]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.52250#0017
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
1$
§. I. Atque , ut nihil ultra prefitti, rem nisDS^'
{latini aggrediamur : primùm qua: ad marmoris
ejusque inscriptionis hisloriam pertinent , rem sa-
né non injucundam , breviter exponemus : dein-
de variis inscriptionis excmplaribus Mistir. non
minus quam editis invicem inter se collatis ,
aliisque consultis Plinianis titulis, ad pristinum
statum, quoad ejus fieri poterit, inscriptionem
islhanc restituemus : tum quibus hoc monumen-
tum adjudicandum sit, marmoris ne possessbri-
bus, an teslatoris concivibus, Novocomensibus ,
ihquam , an Mediolanensibus, statuemus ; de quo
nobis panilo fusiùs dicendum erit : poliremo de
Bibliothecà, cujus meminit inscriptio , qua: po-
tissimum nostrum institutum respicit, quoque nos
ad hanc Dissertationem scribendam impulit, dis-
seremus. Jam vero, ut e primo exordiamur ,
quum medio seculo decimo a Christo nato, Au-
gustai Taurinorum Lotharius Italia: Rex insana-
bili correptus morbo, paucis diebus mortem obiis-
set, Mediolanum slatim delatus fuit, ut in Am-
brosiano tempio humaretur, quemadmodum vi-
vens ipse cum Hugone patre deslinarat. (i) Fer-
culi! autem Mediolanenses inopinato hoc rerum
eventu , & Regi sepulcrum paraturi grande aliquod
nobile marmor qu^ritantes, quum forte iis sub
ocu-

(i) Diplomate nimirum, quod ambo in Urbe Ticini anno 942,.
xvni. Kal.SeptembrisjS. AmbrosiiMonasterio concesserunt,quodque
legito apud Puricellum Ambvos. Basil, descrìpt. num. CLXI^.
 
Annotationen