Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
6

Sulla, Caesar, Octavianus et Antoninus diligenti admodum
cura, nullo fuco et majori veritate conscripsere res a se
bello paceque gestas, populorum mores, regionumque situs
et naturas. Hos neoterici, qui hac nostra et patrum avorum-
que nostrorum memoria, scientia et rerum peritia clari
fuerunt, imitati sunt; ita ut vix angulus ullus toto in
orbe lateat, quo non mortalium pervenerit sagacitas.
Quin quidam hoe nostro orbe non contenti, quum plures
mundos ex veterum fabulosis historiis esse didicissent,
longis et periculosis itineribus ipsum fatigarunt Oceanum;
nee frustra fuere, inventa nobili terrarum parte, quae
nullis ante cognita ad pedes nostros sive inferos [fol. 3V.]
usque latuerat. Hac laude maxume celebres fuere Lusitani,
quos insecuti Hispani illi, qui principem ejus regionis
partem Castiliam inhabitant.
Ego vero non tam externis peregrinationibus quam hac
communi omnium adductus, quiequid memoria dignum
hactenus vel viderim vel audiverim, brevi hoe commen-
tariolo complectar; et veluti pauperculae mulieres post
congregatam messem spicas relictas, ego leviora plaeraque
et a doctoribus fortassean omissa verius quam ornatius
colligam. Vale lector et te peregrinum hic, non civem
existima.
Trajecti Batavorum anno Christiano MD XXC IIIX1 2)
A. D. XIII Kal. Decemb.

1) Hs.: hospitem, veranderd in: civem.
2) — 1587.
 
Annotationen