[fol. 3.]
PRAEFATIO.
Quum vita haec nostra sit peregrinatio coacta potius
quam voluntaria, in hoe terrarum orbe et proeul a patria,
quae est caelestis splendor, anima in hoe corporis carcere
vagetur, non abs re mundum hunc, quem pedibus cal-
camus et oculis coram cernimus, iter vocamus.
Moris autem fuisse etiam apud majores nostros, maxume
memorabilia et relatu digna in peregrinationibus notata
suis concivibus commemorare et nonnunquam posteris
scripta relinquere, constat; quod et tam apud Latinos
quam Graecos diligentissimi illi cosmographi, qui nobis
totum terrarum orbem tanquam ob oculos ponunt, fecere.
Quis nempe plura vidit Strabone, quae omnia xvii libris
conscripta Graece in manibus doctorum versantur? Ptole-
maeus astrorum cautissimus scrutator, qui plura huic
scientiae addidit quam invenerit, ea scripsit, ea cognovit
quae omnium terrarum incolae vix simul potuissent.
Apud Latinos plures habemus, si numerum, si rem et
veritatem spectemus, pauciores. Mela in parvo non par-
vam gloriam et paucis totam terrarum machinam, tot
regiones, tot oppida complexus est. Plinius nimia dili-
gentia et superstitiosa curiositate caeteros omnes, qui de
hac materia scripserunt, facile superavit, quare multa
fabulosa veris immiscens, paree credendus videtur. Solinus
ex Plinio aliisque sua parum aequo delectu descripsit.
Nee principes id omisere studium; quin multi peregrina-
tionum actionumque suarum monumenta reliquere. Nam