301
(1591.)
Hospitum nobis fuit apud Gerardum Doernium, prae-
torem Meyieracensem, in [fol. 160] aedibus Milendon-
canis
Mauritius occupavit regionem Wasiam et in ea oppi-
dum Hulst ’).
Gum Boxtellius praetiosam haberet supellectilem in
aedibus Gerardi Mercatoris 1 2), vidi et allocutus sum mag-
num illum et celebrem cosmographum, senem, podagri-
cum, qui uxorem cluxerat non ita nuper multo se aetate
minorem, cujus amore dicebatur paene insaniisse, immemor
verissimi proverbii Belgici, quo senes a simili amore
deterrentur. Habuit filium Arnoldum ejusdem cum patre
artis, qui jam obiit; sed reliquit qui in aere laborant,
filios Joannem et Gerardum et nescio an lepidam puellam,
quam bic in aedibus avi vidi. Vivit adhuc Rembaldus
Mercator filius natu minor, qui nuper cartam Germanicam,
Wilhelmo lantgravio Hassiae summe cosmographiae stu-
dioso dedicatam edidit ....
Audivi concionantem Johannem ex monacho ecclesi-
astem, hominem superba eloquentia intractabilem, nihil
praeter flammas et diabolos spirantem; damnabat musicen
organaque et omnem convictum eorum, qui diversa cum
ipso sentirent. Erat alius concionator Hollandus, Scagensis,
Wolbrandus, sedatior.
Apud Redickhovium, humanum admodum virum, pran-
simus, qui quondam Boxtellio servierat nobili servitio;
vicinus huic erat Sidracus Scotus, Arnhemiae olim mens
praeceptor 3).
Praesidium regium relicto Orcoyio discessit.
Maxaemilianus Hornius cum Crachtio Milendonckano
et doctore Hoet Aenholtiam profecti sunt, ut cum ea
nomine Ordinum nostrorum componerent oppidi statum.
1) Vgl. Bor III blz. 574.
2) Gerard Mercator (le Marchand) of de Cremer, geb. te Rupelmonde
lol2, gest. te Duisburg 2 December 4594. (». L.)
3) Zie boven blz. 42.