46
(1577.)
Aprilis.
Morem ego veterem a quibusdam renovatum vidi,
divorum icunculas in scyphi fundo effictas. Cornelius
Macer (referente Capitolino) Alexandri effigiem et Epicurei
(teste Cicerone) sui patroni referebant; Hieronimus quoque
autor est, mul tos suo tempore apostolorum imagines in
poculi fundo habuisse sculptas *).
[fol. 113.] Majus.
Non procul Arnhemo in Velua est castrum Rosendael
inter montes, non procul Obscuro monte, cujus hic
damus formam 1 2). Est autem munitissimum pro temporis,
quando factum fuit, ratione. Hoe ab Ultrajectensibus
anno Christiano 1422 cum pago incensum, ubi deinde
anno 1424 Mathenesius abbas Egmondanus captus ab
Johanne Egmondano fuit custodiae traditus.
Hoe mense, post exactos ex urbe Trajectina Hispanos
et arce recepta a militibus legionis Bossuvianae, qui in
suburbiis et urbe praesidii causa fuerant, tumultuatum et
in ejus direptionem conspiratum, sed virtute civium urbe
et suburbiis exacti, captis centurionibus Snatero, Suartio,
Tambergio; suburbium tarnen Telonarium 3) a militibus
Losecotanis fugientibus incensum.
8 Maji obiit Viglius Zuichemus ab Ayta, regii consilii
praeses, quod indicat hoe distichum numerale (Vitam vide
apud Sifridum Petri De scriptoribus Frisiaé) 4):
VIgLIVs oCtaVa fLet trlstls Frisla Mali
AsCendlt LaetI spLendlda teCta poLI.
Hic quod partibus Hispanicis addictissimus esset, summo
1) I. m.: Vide librum Mathenesii, De ritibus christlanorum.
2) I. m. : In folio V. — De teekening van het kasteel Rosendaal
komt werkelijk voor op fol. 117v met dit bijschrift: „Castri Rosendalii,
cujus supra quinto abhinc folio memini, vera delineatio”.
3) Buiten Tolsteeg.
4) In de uitgave (Franeker 1689) p. 306 seq.