466
(1598.)
omnia confessum. Credebatur nempe Mauritius venturus
ad nuptias filiae Philippi Marnixii Sant Aldegondii Lug-
dunum, ibique occasionem necis inferendi auspicaturi
dicebantur; alius quidam, Haghae captus, inde dimissus
est. Dicunt et in hoe numero 3 esse Jesuitas. Mihi vix
credibile id videtur *)> nisi sacrificulos mente captos eo
nomine appellandos putent, quibus nempe mica salis facile
sentit et periculum et iniquitatem in hoe facinore summam.
30. Relictis Delphis ac valedicto affine, cum uxore et
ejus sorore jam convalescente discessimus; at apud navalia
Delphensium (amplus satis locus est) remorati, emissario-
rum ingentes vidimus structuras, ad quas Delphensium
insignia collocata, cum aurea hac inscriptione, occurrebant:
Jussu impensisque S. P. R. Delp. Francone.
22 stilo veteri post molestum iter, per Issalam prae-
tervecti Goudam, Aquas veteres, Montfortium, Isselstei-
num, summo mane Trajectum appulimus, ubi in suburbio
Telönario pestis admodum grassebatur (sic), et in occidentali
ejus parte 14 jam domus ea erant infectae; in civitate
vero tres tantum.
23. Fama est, reversos ex Anglia maris praefectum
Justinum Nassovium et Oldebarneveltium, syndicum Hol-
landiae, legatos ad Franco-Gallorum regem missos, ut
impedirent pacem cum Hispano conficiendam.
29. Noctu audivimus tonitrua tormentorum, a Buscum-
ducentibus ob pacem cum Gallo confectam triumphantibus
emissa, ita ut nulla amplius de ea dubitatio esse poterit* 2).
Obiit hisce diebus quidam Anglus, veneno ut creditur
consumptus, qui machinas fecerat, quae duorum humeris
commode ferri possent et cum una pulveris libra ad
maximum spatium globos ferreos 9 [fol. 231v] vel 10
librorum pondere emitterent3). Dicebatur is, ob nobilis viri
caedem patria profugus, hic delitescere voluisse; magnam
4) Zie boven blz. 292 noot 3 en blz. 357 noot 4.
2) I. m.: Extant pacis conditiones.
3) Hs. heeft: emitteret.