Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Brucker, Johann Jakob; Haid, Johann Jakob [Editor]
Pinacotheca Scriptorvm Nostra Aetate Literis Illvstrivm: Exhibens Avctorvm Ervditionis Lavde Scriptisqve Celeberrimorvm, Qvi Hodie Vivvnt, Imagines Et Elogia. Vitas, Scripta, Literarvm Merita (Decas 3) — Avgvstæ Vindelicorvm: Apud Jo. Jac. Haidium, 1744 [VD18 90782364]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49016#0028
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Neque tamen una haec academia ad formandum ingenium maturandamque dodrinam
jamjam Isete succrescentem requirebatur a Numine, de fatis Alberti disponente, sed & Saxo-
nicis scholis id eum tradebat, quibus dodor destinabatur. Praefedus enim regendis studiis ado-
lescentis cujusdam, Jenam discessit, ubi in notitiam magni medici B. Wedelii, itemque cele-
berrimorum ia trosophistarum, Kraussii & Slevogtii venit. Qua commotus de noscendis quoque
artis salutaris mysteriis cogitare coepit, non negledo tamen, quod elegerat, studio theologico:
quod vero ex amicorum quorundam cohortatione postea cum medicina commutavit. Tum
inHalensem academiam recens fundatam abiit, quo eum fama virorum celeberrimorum, qui
in hanc Musarum sedem vocati erant, traxerat. Duxit autem Nostrum pietatis amor sensusque
ad beatumFranckium, quo faces subdente illa in ssammas erupit, ipsaque praxi in conspedum
prodiit: ab eo illustri Stahlio commendatus est. Quod stadium tanto magistropraeeunte ita est
ingrcssiis, ut merito alii ad exemplum hoc intuendum adduci possint. Namque non publicis
tantum privatisque institutionibus viri illius per orbem eruditum celeberrimi omnes medicinae
partes curiose perlustravit, sed & familiaritatem ejus atque conluetudinem felici effedu
ambivit, quam inter arcana disciplinarum referendam esse, nemo non novit. Quod vero usu
evenire videmus, ut magni viri cum ingeniis seledis, & ad dodrina? perfedionem adspiranti-
bus, quae secretaliterarum nonnunquam habent, libere communicent, his laetissimis profe-
dibus isto favore utentibus, id etiam Nostro accidit. Accepit enim ab illustri medico, quod
medicam artem tot partibus augere & illustrare potuerit, ejus luminibus rite usus. Neque ta-
men reliquorum medicorum acroateria reliquit, omni occasioni intentus, quae ad solidam istius
cognitionem duceret. Rede autem statuit juvenis eruditissimus, suo malo multos reliquas disi
ciplinas ab ea avellere atque negligere. Itaque ad contrarias rationes conversus celeberrimi
philologi, Christophori Cellarii, praelediones audivit, in philosophiaB.Buddeumsibi praeceptorem
elegit, &hoc pado per plerasque scientias progrediendo, super alios mature eminuit, cum & inge-
nii bonitas adesset, & maxima studiorum contentio accederet, & ordine eleganter uteretur, &
occupari extremum discendi cupidum puderet. Neque reticendum, vitae Christianae studium,
B. Antonii cura sustentatum, haud exiguam Albertinorum laborum partem absolvisse, & sco-
po ita instituisse ut «57«, quod urgebat, intentus Deo proximoquerede utiliterqueserviret. Etsic
quidem rem suam agens, quantum profecisset, duobus speciminibus, Stahlii praesidio, de malo
hypochondriaco - hyfterico^ & de erroribus medicina praclict) publice ventilatis demonstravit, & tum
merita honoris praemia anno coiocciv. medicinae dodor a praeceptore declaratus accepit.
Tunc relidis diseentium subselliis ad docentium pulpita adspirare coepit Albertina indu-
stria, faces ardori connato subdente laudatissimo Stahlio, qui dotes ejus eximias omnium opti-
me noverat. Tantopere autem tum in philosophia, tum in medicina exercitatus erat, ut prae-
missa disputatione solenni juventuti praelediones offerre audere posset. Nec defuit auditorum
numerus & plausus, ordine & perspicuitate ejus ledionibus haud parum gratiae apud eos con-
ciliantibus. Itaque pedem Habe fixisset, nisi domum eum revocavisset voluntas paterna, ut
seni auxilio atque solatio esset. Paruit ille, patris reverentia dudus, licet emolumenta haud
pauca polliceretur vita academica. Igitur comitibus auditoribus nonnullis in patriam reversus,
hic quoque lediones continuavit, praxique clinica? se addixit. Oblatum tum ei est munus phy-
sici, in civitate imperii Vinshemiensi: quod suseepisset, nisi majoribus & melioribus eum desti-
navisset divina providentia. Qua moderante adversitates nonnulla? felicitatis ejus parentes fuere.
Nam & patrem tristi funereamisit,& collegio medico Norimbergensiadseribi cupiens, tum re-
pulsam passus est, si verum fatendum, quod eximia eruditio invidiam illi conssavisset: certe
postea anno coioccvn. faventibus omnibus illi connumeratus est. Ingratam itaque patriam de-
serere constituit, non sine fato lingulari. Idem enim haud raro viris dodis evenire videmus, quod
plantis quibusdam, quae non nisi solo patrio ereptae, & in alieno collocatae , plenos turgidos-
que ssores producunt: nam illi quoque in patria contemti, & in alienas terras delati maxima
fama resplendescunt. Cujus rei exemplum esse Noster potest. Suscepto enim itinere literario
per superiores imperii circulos Halam, & ad pristinae vitae studia reversus est. Qua in re faventis-
simum iterum expertus est Stahlium , tumque praelediones in Thomasiana tentamina de ftnritu&
introductionem logicam atque ethicam instituere, & artis quoque medicae praecepta tradere coepit.
Jungebat autem studio juventutis commoda promovendi dodrinam solidam, & accuratam re-
rum naturalium cognitionem, praecipue quod ad animam corpusque hominis attinet. Quo
evenit, ut inter utilissimos academiae viros referretur.
Solet plerumque seges cum cura instituta, agroque commissa fertili divitem messem osten-
dere ; nec natura? tantum ea lex est, sed in morali quoque genere locum habet. Quotiescun-
queenim virtutis, dodrina?, industriae semina in animis sparguntur, diligenter custodita,
messem ostendunt, gloria nominisque fama & munerum dignitatibus jucundissimam. Testem
ejus rei celeberrimum Alberti habemus; qui quos diligenti manu sparserat, frudus tandem
collegit exoptatisfimos. Quorum primitias illi obtulit exitus anni cioioccx. quo ab aula Bero-
linensi ad obeundam profesibris medicinae extraordinarii provinciam vocatus est. Id quod
Nostro
 
Annotationen