Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Brucker, Johann Jakob; Haid, Johann Jakob [Hrsg.]
Pinacotheca Scriptorvm Nostra Aetate Literis Illvstrivm: Exhibens Avctorvm Ervditionis Lavde Scriptisqve Celeberrimorvm, Qvi Hodie Vivvnt, Imagines Et Elogia. Vitas, Scripta, Literarvm Merita (Decas 3) — Avgvstæ Vindelicorvm: Apud Jo. Jac. Haidium, 1744 [VD18 90782364]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.49016#0029
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Nostro honorificum, arti vero salutari utilissimum evenit. Quoties enim docendo, instituen-
do, scribendo, disputando, praxinque clinicam exercendo muneri satisfecerat, toties & vi-
res lingulares demonstravisse, & rem, quam aggressus erat, rite perfecisse est deprehensus. Ca-
thedram vero disputandi causa nunquam conscendit, nisi de argumento utilissimo, non super-
ficiaria diligentia & extemporaneo studio, sed erudite, accurate utiliterque disseruisseti &
natura morborum deteda, rationalis medicina? fundamenta confirmavisset. Maxime autem
observatione dignum rei peritos judicaturos confidimus, quod moralem vir clarissimus dodri-
nam cum medicina tam apte conjunxerit, quidque mutuus inssuxus valeat, ostenderit. Quod
argumentum raro quidem solet attingi, at utilitate & dignitate se quam maxime commendat.
Talis cum esset praestantissimus Alberti, commotus est ejus dodrinae elegantia illustris Schroe-
ckius nostras, ut, quem tot speciminibus eruditionis medicae coruscare noverat, albo societatis
naturae curiosorum anno cioioccxm. nomine Andronici impolito, adscriberet. Etiam patria
civem ilium recordata, ornamento academiae Altdorfinae eum destinavit, quam tamen vocatio-
nem gravissimis caulis commotus renuit, HalenlibusMulis a Numine destinatus.
Stahlio enimineunte anno cidioccxvi. in aulam Berolinenlem accito, abeo vehementer pro-
ceribus ob eruditionem & meritorum gloriam commendatus, praeceptori discipulus in cathedra
medica successbr datus, & phylicam philosophiae partem simul extra ordinem explicare jussus,in
fine anni vero convidoribus regiis ephorus datus est. Quibus muneribus cum insigni dexteritate
studioque praeesset, & academiee multoties salutaris ejus cura evaderet, commotus rex Borussiae
potentisiimus anno cioioccxvn. eum libi a consiliis aulseesse voluit, ut meritorum testimonium
pariter atque merces existeret. Anno cioioccxix. vero ordinaria dodrinae naturalis professio ei
demandata est. Cumque non minus in theologico argumento,quam in medico, valeret, regia
voluntate senatui ecclesiastico Magdeburgici ducatus airelsor datus est. Quibus munerum di-
gnitatibus dum fulget hodie medicus praestantissimus, Deo, regi suo, academiae, juventuti stu-
diosae, orbi literato, se gratum fidumque& ex omni parte utilem praestat.
Ex hac vero narratione abunde, nisi toti fallimur, constat, debuisse nos locum celeber-
rimi nominis viro in hoc templo honoris, viris eruditione illhstribus dicato. Quaecunque enim
allata sunt, in eo conspirant, esse illum ex eo virorum dodorum genere, qui non unius tan-
tum disciplinae cultu commendantur, sed in pluribus utilissimos se exhibent. Et l^yov qui-
dem , quod urget, ars salutaris est, quam indefessb hadenus studio emendare confirmareque
est connisus. In quo magnae famae medicum, Stahlium, secutus, ejus placita tanta luce collu-
stravit, ut inter meritissimos celeberrimosque scholae Stahlianae dodores locum eximium tuea-
tur. Totum vero pulcherrimae artis aedificium aptis inter se jundum nexibus rationalibus prin-
cipiis inaedificando, & exemplis confirmando, ledionis copiam & philosophiae usum, quin ex-
perientiam quoque ad ledum'aegrorum haustam, prodidit. Enata inde egregia introductio in uni-
ver[am medicinam tam theoreticam, quam praclicam, in qua partes medicinae omnes non solide tantum
& perspicue explicantur, sed & chemiae, physicae, & chirurgiae institutiones adjiciuntur.
Maxime vero eo nomine de medica arte praeclare meruisse censendus est, quod ejus usum, uti-
litatem nexumque cum theologia, jurisprudentia & philosophia demonstraverit. Testes vo-
lumus , medicinam ejus theologicam, jurisprudentiam medicam, commentarium medicum in conftitutionem crimi-
nalem Carolinam, librum de natura humana, & [cripta philofophica. Quarum lucubrationum argumen-
tum & tradationem hoc loco exponere, & quam pulchre theologum, jureconsultum, medi-
cum, philosophum se praesti terit, explicare eo minus opus est, quo minus ignota est orbis eru-
diti de illis sententia, qua ab exteris jure meritoque vehementer commendatae sunt. Neque
id magnopere mirandum esse existimamus, cum rationem atque experientiam semper consu-
luerit, & assertiones suas non ingenii commentis, sed natura? inaedificaverit. Procul abesse
autem eum a vanitate paedagogica eorum, qui, ut emineant, nova sine fine excogitant, eru-
dita diatribe, de p&dantijmo medico, docuit. Tot vero dissertationibus academicis luculenter
prodidit vir experientissimus , suo se fundo eunda superstruxisse, utile praetulisse Ipecioso, ve-
ritatem novis rationibus confirmavisse, eamque mascule defendisse. Hinc plerique labores
ejus literariiphilosophiam , quam semper in deliciis habuit, medicinam, theologiam, juris-
prudentiam , tangunt. Neque tamen ingenii elegantiam in hoc viro tot argumentis severio-
ribus occupato deliderari, ex carminibusLatinis & Germanicisconstare pollet, si vulgare ea
viro dodissimo placuisset. Praeterimus, candorem animi, justi amorem, humanitatem, qui-
bus virtutibus dodrinae preestantissimae jundis omnium libi animos devinxit vir optimus, ami-
cosque nadus est eruditos plurimos, quos nedit cum ipso commercium epistolicum. lure ita-
que suo inter ornamenta orbis medici Germaniaeque nostrse eminet vir celeberrimus, &> quod
patriae amore addimus, civitatibus imperii apud posteros ingenti erit decori.
Scripsit disputationes academicas quamplurimas, & programmata in decanatu facultatis
& redoratus munere suseepto seripta , epistolas etiam quasdam, qua? seripta minora heic
enarrare non licet. Majoris autem tradationis sunt sequentia:

Intro*
 
Annotationen