Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Brucker, Johann Jakob; Haid, Johann Jakob [Editor]
Pinacotheca Scriptorvm Nostra Aetate Literis Illvstrivm: Exhibens Avctorvm Ervditionis Lavde Scriptisqve Celeberrimorvm, Qvi Hodie Vivvnt, Imagines Et Elogia. Vitas, Scripta, Literarvm Merita (Decas 3) — Avgvstæ Vindelicorvm: Apud Jo. Jac. Haidium, 1744 [VD18 90782364]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49016#0047
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ad eloquentiam formaverit, quam egregiis eos exemplis excitaverit, quibus funera civium
nobilium, more tum recepto, cohonestavit. Philosophiam primo ad dudum Rudigeri expli-
cuit, postea captus profunditate meditationum illustris Leibnizii &Wolfii, Thummigii- intro-
ductionem in pbiloftphiam Wolsianam fili Ariadnaei instar in praelectionibus philosophicis adhibuit.
Quod cum recens in academia Lipsiensi fieri coepislet, ingentem auditorum applausum com-
paravit. Neque tamen in verba philosophorum jurando servilem animum studio sedario pro-
didit, & quod maxime laudes, philosophis historiamphilosophisjunxit, quod contra seds
Rudium esse, docet experientia. Ita vero dum aliis magno ardore inservit, &
totas fere nodes chartis impallescit, corpus consumitur, & dolore ischiatico per tres hyemes
magno cruciatu afficitur, secuta est arthritis vaga, anceps malum. His vero doloribus usu ther-
marum Carolinarum tandem ereptus suo malo didicit natura? parcere. Interim maturuere
publica meritorum praemia. Namque anno cioioccxxi. defundo B. Adamo Rechenbergio ma-
jori principum collegio adscriptus & ab aulaDresdensi confirmatus est. Accellit anno sequente
stipendium satis amplum ex praffedura Misnensi, aula ita jubente & post anni decursum du-
plicante. Nempe aequum censuisse proceres certum est, mercede tam honesta studium illud
dignum censeri, ex quo emolumenta haud pauca ad academiamLipsiensem redundaverunt.
Quod vero generosis animis accidere solet, ut his calcaribus ad praeclara plura audenda,
& praemiis rite utendum accendantur, id Joechero quoque evenit. Quippe qui non modo in
erudienda juventute studio summo versari idque augere perrexit, sed & civitatem eruditam do-
drina prsstantilsima juvare connisus est. Coeperat jam anno cioioccxvm. symbolam suam ad
enarranda a&a eruditorum, lingua vernacula, cum Rabenero conferre, ab anno cioioccxx. autem,
hoc ex academia evocato, ephemerides istas publico plausu probatas adscitis sociis, Hofmanno,
Gebauero, & Franckensteinio viris illustribus postea munerum charaderibus conspicuis, con-
tinuavit, ab anno cioioccxxiv. Jacobum Gehringium laboris participem habuit. In quo diario
literario dubium est, an vel librorum optimorum deledum, vel enarrationum elegantiam &
jucunditatem, vel recensionum fidem, vel judiciorum acumen & accurationem mirari magis
quis debeat: ingenii autem &dodrinsjoecherians pulchritudinem, soliditatem, prsstantiam
multis speciminibus probatam hic efferre, nec propter venerandi viri modestiam licet, nec
propter eruditionem ejus in vulgus notam libet. Feliciter itaque evenit orbi erudito, quod,
quae finem operi in parte ccxl. imposuit, alio titulo idem institutum urgeat adhuc celeber-
rimi Joecheri industria.
Aliam porro eamque non minus praeclaram occasionem civitati literats pulchre inservi-
endi Nostro exhibuit B. Joannes Burcardus Menckenius. Viro huic celeberrimo tantopere
commendaverat Joecherum dodrinae praestantia cum maxima industria conjunda, atque de hi-
storicis studiis multis nominibus merita, ut & amplissimam, quam possidebat, bibliothecam
illi aperiret, & actorum eruditorum, quae Latino sermone conscribuntur , socium adscisceret,
& lexici eruditorum emendandi curam illi potissimum commendaret. Magni autem laboris & in-
effabilis molestiae opus esse, at insignem utilitatem praestare, plerorumque virorum dodorum
rebus scriptisque in unum locum ex innumeris loculis congestis, nemo est, qui ignoret. Im-
possibile vero esse, ut primo conatu perficiatur, ipsa argumenti natura evincit, quamvis ratio
operis satis emendate accurateque a Menckenio iniretur. Nam & multa deerant, & haud
pauca manca & incerta, nec ex primis fontibus hausta, adeoque affedum magis opus, quam
perfedum. Quod emendare, augereque Menckenius aliis laboribus intentus Nostro commi-
sit, quem unum omnium maxime tam molesto labori sufficere, & quantum requirebatur, ju-
dicii, dodrins, industria? atque patientiae possidere noverat. Amplissima quoque &rarissi-
ma opera is percurrendo, aliquot eruditorum millia adjecit, scripta eruditorum atque editio-
nes plenius enarravit, pseudonymos detexit, fabulas & rumores incertos ejecit, opusque uti-
lissimum duabus editionibus perfecit, quamvis semper habeat industria ejus, quod adjicien-
dum pristinis inveniat. Quod itaque immensus historia? literaria? campus hoc duce breviori
via absoivi possit,id post Menckenium Joechero debemus. Tacemus alios ingenii ejus foetus ex
catalogo scriptorum ejus infra cognoscendos.
Auxerunt tam pulchra tamque ingentia literarum merita famam viri celeberrimi non dun-
taxat in academia patria, sed & aliis in locis eo eventu, ut munera atque dignitates ecclesia-
stics magni momenti ei offerrentur. Ast retinuit eum amor vitae academicae, & hoc patria*
scholae ornamentum conservavit. Quae ut gratam se civi dodorique suo pra?staret, vacanti-
bus cathedris academicis aulis eum aliquoties denominavit. Designatusque anno cioioccxxx.
professor philosophiae ordinarius biennio postMenckenio in tradenda historia successor datus est.
Ex utroque se Ca?sarem pra?stitisse in his muneribus virum praestantissimum fatendum est. Phi-
losophiam enim, quam penitus imbiberat, mira felicitate explicuit, etiam sacra dogmata &
eloquentis praecepta juventuti magna solertia instillavit. Ad cathedram historicam tradudus,
servare morem pristinum initio constituit, sed audis laboribus, cum eum totum historia posce-
ret, consilium abjecit. Omnem autem historiae ambitum ita complexus est, ut intra triennium
totus absoivi, explicarique historia universalis, imperii Romani, ecclesiastica & literaria cum
histo-
 
Annotationen