Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

British School at Rome
Papers of the British School at Rome — 2.1904

DOI Heft:
Appendix
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.70293#0091
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Appendix I.

79

Heroidum Ovidii. Tibullus. Duo curtini de ferro, unus magnus unus
mediocris, alius parvus. Una regula ferrea. Alia regula ferrea. Unum
pugnale. Virga argentea. Un pezo d'oro in scatuletta de Othono data
D. Jo. Euskirchen portanda ad domum D. Jo. Sander ad alia bona.1
Actum in dicta camera presentibus eodem d. Jo. et d. Jacobo Schutz
preposito Velunen.2 testibus. Et ego notarius habui collectanea ipsius in
Epig. greca, et exequutor habuit pugnale.
Eadem die
Ego 3 notarius per attestationem d. Jacobi Schutz et Ursuline Venete
feci fidem dicto D. exequutori quod feci dicto quondam Andree expensas
hostie4 per tempus quod ibi fuimus, fuimus autem per mensem circa ubi
exposui pro persona ejus ad ducatos septem cum dimidio et amplius, et
quia ipsi fuerunt in nostra societate et viderunt et nobiscum vixerunt et
tantundem tetigerunt unumquemque ipsorum expendere. Fuit etiam
nobiscum D. Jo. Baptista de Robertis et D. Hermannus Croll qui idem
sciunt.
Amplius idem quondam Andreas vixit expensis meis a medio Julio
usque ad xxiiij Septembris exceptis aliquot x diebus quibus habuit panem,
vinum et carnes in palatio. Sciunt mei familiares Jo. Trunnilus qui adhuc
presens est et Antonina tunc mea ancilla et duo qui discesserunt Nicolaus
et Jo. Hugonii. Pro conditione temporum que fuerunt credo recte deberi
septem ducatos per mensem, salva moderatione ; obtuli ei facere fidem ad
omne eorum beneplacitum.

1 The words 'data D. Jo. Euskirchen' have been added later.

2 Belluno?

3 The whole document is in the handwriting of Jacobus Apocellus. He was, according to
the inscription on his tombstone in S. Maria dell' Anima (Forcella cif. No. iioi), a native of
Speyer, and learned in Greek, Hebrew, and Latin. He died in 1550.

4 Ostia.
 
Annotationen