$6 Partis I. Sectio I.
tantum non puniri , quia culpa & malitia morali ca-
rent ? & a phrenetico poenas eorum facinorum, quse
is ante phrenesin commiserat , per leges humanas
ideo non repeti, quia in phrenetico sinis ille locunj
non habet , ob quem hominum scelera ab hominibus
plesti oportet ? Et quis ignorat , cum quis non idem
amplius esse , aut apud se non esse dicitur , id longe
alio sensu dici , quam quod is non eadem amplius
persona iit , qu;t antehac fuerat ? Imo , ut tandem
disputationem hanc finiam : quid demum nomine con-
scienti^LoCKius intelligtr? vimipsam /eu facultatem ,
qua mens humana actionum suarum consria est ? an
vero aftum ipsum , quo mens aftionum suarum con-
scia est ? sed vim illam anima rationalis amittere non
potest , cum ad ejus essentiam pertineat : quomodo
igitur fieri potest, ut homo idem homo , non tamen
eadem persona sit ? aCtus vero ipse , quo mens aftio-
num suarum conscia est , non perpetuo unus idem»
que , sed identidem alius est, & ita quidem , ut to-
tidem fere adus diversi sint , quibus mens operatio-
num suarum casterarumque mutationum conscia est»
quot operationes & mutationes ipsse sunt, quarum
conscia est : quomodo igitur fieri potest , ut homo
non quovis fere vitse suse momento alia persona sit ?
Porro identitas illa, quam plantis & corporibus ani-
malium , aliisque entibus similibus , quae revera non
eadem semper sunt, sic, ut eam superius explicavi,
tribuere solemus , ut proprium nomen habeat, St
ab identitate vera & metaphyjica distinguatur , appel-
lari potest identitas moralis , quia in sola fere sstima-
tione hominum ob rationes supra expositas sita est.
ij-6. Definitio III. Sed datur etiam iden»
titas inter plura : non quse reipsa plura sunt,
sed qua? instar plurium a nobis concipiuntur,
atque idcirco edam diversis nominibus appel-
lantur.