de Natura Entis GenerAtim. I2i
rio saltem relatione loci difserrent: anne autem ea,
qua: sic tantum differunt, non satis discerni possunt?
Verum qu$ dissinfta sunt, non externo tantum, sed
interno etiam discrimine discerni debent? sed hoc ip-
sum in qusstione ess, & qua id tandem ratione Leib-
nitziani demonstrabunt ? praffertim, cum Leibnx-
TZIUS ipse concedat, absolute possibilia esse entia
distintffa perfeste similia? Dicunt quidem cumLEiB-
Nitzio , si duo qutedam individua solo numero dif-
ferrent, nullam fore rationem suffieientem, cur unum
inisto, alterum in illo loco a Deo poneretur; ac
proinde , cum infinitas Dei sapientite repugner, quid-
quarn sine ratione suffieiente agere, evidens effe pu-
tant, reipsa nec duo individua in omni hac rerum
universitate esse, qua: nullo discrimine interno, sed
numero duntaxat differant. Verum ego evidens es-
se puto, hoc argumento veritatem issam haudqua-
quam demonssrari, nili prius demonstraverint, quod
nec demonssratum ess, nec demonstrabitur unquam,
ad hujusmodi aftiones liberrimam Dei voluntatem
per rationem aliquam suffieientem, qute in rebus cre-
atis ipsis contineatur, determinari debere. Sedplu-
ra hac de re suo loco. Provocant praterea ad expe-
rientiam, qua competimus, rerum omnium corpo-
rearum tantam effe diserepantiam ac dissimilitudinem,
ut nec duo unquam folia prorsus similia in amplissimis
sylvis reperiantur; unde illud plane luculenter con-
sequi existimant, nec duo uspiam individua in toto
hoc mundo corporeo existere, quae solo numero dif-
ferant. Verum nec isto argumento sententiam suam
probant. Inde enim, quod nec duo individua exi-
stant, quae solo numero differant, haud concludere
licet , neque ulla talia individua possibilia effe : &
tametsi entia corporea omnino omnia dissimilia siut,
hinc tamen non conficitur, omnia etiam entia incor-
porea dissimilia esse : & denique dudum ossenderunt
H 3 Phy-