Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Bearb.]; Nitribitt, Franz Ernst [Bearb.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 1): De Ente, Sive Ontologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1771 [VD18 90785045]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.49595#0346
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
338 Partis I. Sectio III.
tem continere eorum , quse in aliis substantiis insunt,
aut cur ali® substanti® existant.
572. Definitio V. Siquid ab altero non*
nili contingenter dependeat ( s 66) , aut si ra-
tionem sufficiencem alterius nonnisi contin-
genter in se contineat, illud cum altero non-
nisi contingenter connexum est , adeoque nexus ex-
parte ipsius contingens est : quod vero ab akero
necessario dependet , aut rationem sufficien-
tern alterius in se necessario continet, id cum
altero etiam neceffario connexum est, adeoque
nexus ex parte ipsius nccessarius est.
Sic h$c domus contingenter connexa est cum
hoc architetfto, & similiter hic architedus contin-
genter connexus est cum hac domo. Ens a se con-
tingenter connexum est cum ente contingente : ens
autem contingens neceffario connexum est cum ente
a se , &c.
573. Corollarium. Nexus igitur dua-
rum rerum, si instar unius vinculi considere-
tur , potest partim contingens, & partim nc-
cessarius, itemque (impliciter & ex omni par-
te contingens , & similiter quoque (impliciter
& ex omni parte necessarius esse.
574. Scholion. Qui postremam definitionem
attente legerit , non poterit non intelligere, nexum
non eo sensu , quod aliquando polita ratione suffici-
ente rationatum non poni possit, sed alto longe di-
verso sensu contingentem a me nuncupari ; id enim
evidens est , polita ratione sufficiente rationatum
consequenter necessario')existere, ac proinde quoque
tum nexum rationati cum eo, in quo ratio sufficiens
continetur , tum nexum istius cum illo semper con-
sequen-
 
Annotationen