Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Oth.]; Nitribitt, Franz Ernst [Oth.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 2): De Anima, Sive Psychologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1773 [VD18 90785053]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49596#0047
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
de Operationibus Animae hum. 39
quam effeftus caularum intra nos ipsos exi-
ssentium consideramus. Senium , quo has
mutationes percipimus , fenjum internum , &
perceptionem ipsam harum mutationum fen-
Jionem, vel fensationem internam voco (Log.403).
59. ScholioN. Senium hunc ab aliis etiam
taElum internum appellari , dixi jam in Logica i. c.
Ibidem quoque ideas earum mutationum , quas hoc
sensu percipimus , sensuales nuncupavi : hoc enim
nomen illis commune xest cum ideis , quas sensibus
externis acquirimus , propterea quod cum illis pror-
sus conveniant , praeterquam quod objerta extra nos
posita non repraesentent. Et quidem mutationes,
quas sensu interno cognoscimus, reipsa perinde , ac
mutationes organorum externorum, nihil sunt, nifi
motiones variarum partium corporis: nimirum motio-
nes voluntariae, quas ipsimet in nobis efficimus, aut
certe efficere nobis videmur; ut motiones oculorum,
cum circumspicimus , linguae , cum loquimur, pe-
dum , cum ambulamus , &c. : deinde motiones na-
turales , & involuntariae; ut motus thoracis, quo
respiramus , fames , litis , calor intestinus , varii-
que dolores & cruciatus , quos vulnera & morbi
afferunt, &c. : certum enim est, omnes has muta-
tiones corporum nostrorum esse motus, aut fieri per
metus varios humorum , aliarumque partium cor-
poris.
Sed probe notandum , sensu interno nullos a
nobis motus corporis percipi, nisi motus fibrarum
nervearum , atque eos , qui cum motu nervorum
connexi sunt. Hinc ordinarium motum fanguinis ,
innumerosque alios motus , qui perpetuo in corpo-
ribus nollris fiunt , minime advertimus , quia vel
cum nullo , vel cum ejusmodi tantum motu nervo-
rum conjunguntur , qui nimium levis , aut perpe-
C 4 tuo
 
Annotationen