Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
40 Partis II. Sectio I.
tuo idem est , adeo, ut propterea inter mutationes
numerari nequeat. Sensu igitur interno haud secus,
ac sensu externo tastus , percipimus motiones fibra-
rum nervearum , hoc solo discrimine, quod motus
fibrarum , quos taftu externo sentimus, a causis
extraneis , illi vero , quos sensu interno percipi-
mus , a causis intra nos ipsos existentibus producan-
tur. Prsterea Uti motus fibrarum , qui a corpori-
bus externis excitantur , per nervos cum cerebro
communicantur , ita quoque motus illi fibrarum
nervearum , qui intra nos ipsos a causis internis ex-
oriuntur , per nervos} quorum propagines fibra:
illssunt, in cerebrum derivantur, constituuntqua
ibi ideas materiales : unde jam nemo erit, qui non
satis perspicue , me etiam tacente, intelligat, quem-
admodum cateja , quae hucusque de sensionibus ex-
ternis difta sunt , etiam ad sensiones internas accom-
modanda sint,
6o. Definitio XI- Habemus denique
etiam conscientiam ipTarum noflrarum perce-
ptionum , reliquarumque mutationum , quae
in anima ipla fiunt, Sequas sensu ipso, quo
eas percipimus , a mutationibus corporis,
qua: sensias interni , senluumque externorum
objefta sbnt < probe omnino secernimus: cum
enim aftu in nobis existunt, non percipimus
eas aliter, nili tanquam mutationes ejus ip-
sius entis ■, quod in nobis illas percipit: diftas
vero mutationes corporis percipimus dunta-
xat tanquam mutationes alicujus entis, quod
quidem pars aliqua nostri, at non eadem illa
pars sit, quas illas percipit. Porro sensus, quo
mutationes illas animae percipimus, lenius in-
timus , earumque perceptio fenjio, vel fensatio
intima appellatur ( Log. 363 ),
 
Annotationen