Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Bearb.]; Nitribitt, Franz Ernst [Bearb.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 2): De Anima, Sive Psychologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1773 [VD18 90785053]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.49596#0085
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
de Operationibus Animae hum. 77
Verum quandoque etiam vigilantibus nobis ac-
cidere solet, ut phantasmata pro sensionibus , atque
adeo res absentes pro praesentibus habeamus : & hoc
quidem tribus modis fieri solet. Inprimis prxsens
aliqua idea sensualis quandoque secundum legem
consociationis idearum excitat in mente nostra ideam
objecti absentis, quod objefto pratsenti adeo simile
est , ut ideam ipsius phantasticam cum idea sensuali
ipsa , qua: illam excitavit, prorsus confundamus ,
ac proinde quoque objeftum absens idem illud effe
putemus , quod reipsa prssens est ; quemadmodum
jam in Logica n. 104. ostendi. Deinde solemus in-
terdum in res absentes imaginatione repraesentatas
omnem animi attentionem adeo defigere , ut sensio-
nem omnem rerum prasentium prorsus obscuremus:
ac proinde cum claris sensionibus destituamur , in
hoc statu perinde , ac in somnp ipso, imaginationes
pro sensionibus , earumque objefta pro praesentibus
habemus. Varii denique morbi quandoque in cere-
bro motus excitant iis , quos objefta externa suis
impressionilius efficere solent , non modo similes ,
sed & aquales , imo interdum etiam vehementio-
res : atque sic excitantur in mente idea: phantastic»
adeo vividas, ut a veris sensionibus discerni ne-
queant. Sed de hoc genere phantasmatum dicemus
iterum inferius.
119. Propositio V. Qwo clarius £/ distin-
Etius rem aliquam fenfu. percepimus , eo quoque cla-
riores magisque di/tinEta /olent deinceps illius idea
phantastica ejfe. Id assidua experientia ita com-
pertum comprobatumque est , ut nihil fere
sic, quod minus ignorari possit.
120., Scholion. Lex tamen ista imaginatio-
nis non omnino universalis est : quamvis enim sen-
siones cadus, odoratus & gustus sit pe multo clario-
res
 
Annotationen