Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
78 Partis II. Sectio I.
res sint, quam sensiones visus & auditus , ide® ta-
men phantastic® eorum, qu® prioribus tribus sen-
sibus percipimus , longe semper obscuriores sunt,
quam ideae phantastic® earum rerum , quas visu &
auditu percipimus : & similiter quoque ideae phanra-
sticz soni semper obscuriores sunt ideis phantasticis
colorum reliquarumque qualitatum , quas visu per-
cipimus.
121. Propositio VI. Quanto aut clarius,
aut diutius, aut diligentius, aut crebrius , aut re-
centius rem quampiam fensibus percepimus , tanto
deinde sacilius rei illius ideam imaginatione refingi-
mus. Id denuo quotidiana experientia multo
luculentissime probat. Idcirco enim vocabu-
la , qute deinceps e memoria recitare volu-
mus , fepius majorique cum attentione le-
gendo , aut pronunciando repetimus, ut cum
ipsa, tum res, quas ea significant, facilius
in animum revocare possimus: sacilius ple?
rumque ideas, quas pueri, quam quas in pro-
vetta secate sensibus accepimus , replicare Co-
lemus , quia ad ea , quae sensibus percipimus,
majorem plerumque attentionem animi in
otiosa pueritia, quam in setate maturiore,
ubi mens in plura & graviora studia distrahi-
tur, adhibere sblemus : in somno plerumque
prse aliis recurrere Iblent imagines earu-m re-
rum , quas eadem die, aut non multo ante,
aut frequentius , aut studiosius euratiusque
traciavimus, &c.
122. Corollarium. Necesfe igitur est,
ut ex sensionibus nostris aliquid in nobis , (1-
ve in corpore, sive in animo, sive in utro-
que , relinquatur , quo phantasia in refingen-
dis ideis juvetur, & quod tanto perfe&ius
Iit,
 
Annotationen