Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
up , Partis II. Sectio I.
quo objeitum , quod sentimus , reipsa exissere ju-
dicamus , sensionem duntaxat sequitur , ejusdemque
tantum veritatem confirmat. Ex his itaque amitibus
perspicue liquet, memoria ideas pristinas non modo
a nobis recognosci, verum etiam replicari, & con-
servari. Sed jam hoc ipsum in quastionem venit ,
quomodo tandem memoria ideas pristinas conserva-
re possimus , quin tamen earum objefta continuo
percipiamus ? & quomodo memoria ideas prifiinas
etiam replicemus , quin tamen illa cum phantasia
confundatur ? id enimvero nunc videbimus.
155». Propositio. Memoria reipfa nihil eft >
nisi phantasia ipfa , £js potentia illa , qua mens spe-
cies phantasticas ex fensionibus in fe relictas retinet.
Nam evidens est , memoria non posse ideas
animo semel informatas ita conservari, ut il-
ia revera per se ipsas deinceps in mente per*
severent: i. e. ut earum objedta deinceps con-
tinuo in mente reprassententur ( 139 ) : cum
igitur memoria ideas rerum animo semel in-
formatas conservare concipitur , & dicitur,
id nonnili hoc sensu verum else potest , quod
memoria quasdam quali formas idearum pri-
stinarum conservet, quibus deinde mens ad
idearum illarum objecia denuo cognoscenda
utatur. Perspicuum autem est , formas illas
nihil esse polle , praeter species illas phan-
tasticas, qua: ex fensionibus nostris in anima
relinquuntur ( ibid ): patet adeo, memoriam,
quatenus custos & conservatrix idearum dici-
tur, nihil esse, nili potentiam , seu habilita-
tem , qua mens species phantasticas ex sen-
sionibus superstites retinet. Sed sic quoque
jam in aperto est, cum idea: pristinac memo-
ria repetuntur , eas per species phantasticas
reno-
 
Annotationen