Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Oth.]; Nitribitt, Franz Ernst [Oth.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 2): De Anima, Sive Psychologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1773 [VD18 90785053]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49596#0132
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
124 Partis II. Sectio I.
cet, concordant, rationi consentanea, & qu® cum
veritatibus iliis pugnant , rationi contraria dicun-
tur : ac similiter hoc etiam sensu nos a ratione in
errorem induci poffe negamus , quod inslinftus ille
fallere nos nequeat, iive quod ea falsa etse nequeant,
qute legitimo ratiocinio e primis veritatibus dedu-
cuntur , quas per instinstum illum cognoscimtu.
Cseterat denique ide® , ad quas indicandas vocabu-
lum ratio admodum sane vagam & ambiguum adhi-
bere solemus , satis not® sunt.
igi. Definitio IV. Dum, cogitamus,
non solemus nobis tantummodo res eas, de
quibus cogitamus , varie repratsentare , sed
solemus etiam in nostras illas repraesentatio-
nes rerum ipsas animum resie&ere , easque
nunc tanquam veras approbare , nunc ceu
falsas rejicere ac improbare : atque hos actus
judicia , & vim , qua ita de cognitionum, seu
cogitationum nostrarum veritate sententiam
ferimus, sacultatem judicandi vocamus. Vide
in Log. n. no.
I 82. Scholion I. Definitio ifia judicii omni-
no cum illa congruit , quam 1. c. in Logica dedi:
& utraque propriam indolem ac naturam judicii re-
<fte explicari , satis , opinor , perspicue ibidem
ostendi, neque id quenquam negaturum exislimo ,
nili fortassis„nunquam judicaverit , aut nunquam ad
judicia sua animum adverterit, aut denique ipso sen-
su intimo destirutus fuerit Vide etiam in Log.
n. 115. Dicunt nonnulli , judicium etfe intuitum,
aut conscientiam intuitus , quo mens identitatem objecti
unius idea cum objecto alterius idea , aut dijlincsionem
obje&i unius idea ab objecio idea alterius intueatur ;
at quis illam tandem definitionem laudet ? Nam
quid
 
Annotationen