Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Oth.]; Nitribitt, Franz Ernst [Oth.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 2): De Anima, Sive Psychologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1773 [VD18 90785053]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49596#0156
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
148 Partis 11. Sectio I.
211. Definitio II. Quando bonum ali-
quod percipimus, prceter voluptatem, quae
ex ejus perceptione enascitur , solemus etiam
sentire in nobis inclinationem quandan animi
adverlus illud , qua illo potiri, aut cum illo
conjungi cupimus : istamque inclinationem
vocamus appetitionem vel appetentiam. Contra
vero cum malum aliquod percipimus , prae-
ter taedium , quo nos perceptio ista afficit,
solemus etiam in nobis declinationem quan-
dam animi persentikere, qua illud a nobis
depellere ac propulsare cupimus : atque hanc
declinationem animi aversationem appellamus.
Et similiter vis ipsa , qua ira bonum appeti-
mus , & malum a ver samur , sacultas appetendi
averfandi, imo etiam (impliciter appetitus,
vel facultas appetendi nuncupatur.
212. SCHOLION. Quid appetitio & aversatio
sint , melius sensu cognoici , quem verbis explicari
potesl. Dicunt nonnulli, appetitionem effe conatum
bonum acquirendi , & aversationem esse conatum ma-
lum removendi : sed mihi quidem conatus isti potius
effeCtus quidam appetitionis & aversationis , quam
appetitio & aversatio ipsa esse videntur. Alii appe-
titionem per conatum voluptatem , qua ex bono perci-
pitur y continuandi , & aversationem per conatum
tadium illud , quod ex mali perceptione redundat , ab-
rumpendi definiunt: sed illos etiam conatus effectus
quosdam illius appetitionis , qua voluptas ipsa tan-
quam bonum appetitur, ilhusque aversationis, qua
taedium ipsum ceu malum aversathur , potius, quam
appetitionem & aversationem ipsam esse putem.
Illud autem certum elt, appetitionem & aversatio-
nem non tantummodo velut passiones, sed tanquam
assiones a nobis conliderari , atque ita potissimum
a vo-
 
Annotationen