Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
de Operationibus Animae hum.

versi generis sine (22? ). Sed hinc quoque simul
patet, quam false dicant, consequens fore, ut sine
motivis appetamus, vel aversemur, siquidem ali-
quid appetamus, in quo plus mali, quam boni
cognoscimus, aut aliquid aversemur, in quo plus
boni,quam mali ineffe scimus: nam quirem quampiam
appetit, in qua plus mali, quam boni contineri no-
vit, is eam non ob malum, quod in ea videt,
sed ob ejus bonitatem appetit: anne vero hsc appe-
titionis motivum non est, si per oppositam rationem
mali non evertatur ? & qui rem aversatur, in qua
plus boni, quam mali deprehendit, eam non ob
bonum illud, sed ob malum , quod in ea cernit,
aversatur : quis vero istud aversationis motivum esse
negabit , siquidem opposita rei bonitate non elida-
tur? Si vero in his etiam casibus motiva‘•prassto sint,
quibus ad appetendum & aversandum incitamur, cur
dicunt , in iisdem casibus deesse rationes sussicien-
tes appetitionis & aversationis ? nam has rationes
motiva esse putant. Sed hac de re plura dicemus
inferius, ubi libertatem voluntatis expendemus.
227. Propositio V. Bonum, in quo fimul
rationem aliquam mali cognofcimus, pojfumus etiam
non appetere’, & fi militer malum , in quo si-
mul rationem aliquam boni cognofcimus, pojsumus
etiam non averfari. Consiat id per experientiam.
Stepe enim cum in bono , quod nobis pro-
ponitur , simul speciem aliquam mali depre-
hendimus, solemus appetitum cohibere,
prius deliberare, utrum rem illam potius
aversari, quam appetere, an potius appete’
re, quam aversari oporteat : tum vero, si
controversiam istam, ut quidem non raro
usuvenit, decidere nequeamus, aut nolimus,
rem denique nec appetimus, nec aversamur5
t s sed
 
Annotationen