Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Bearb.]; Nitribitt, Franz Ernst [Bearb.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 2): De Anima, Sive Psychologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1773 [VD18 90785053]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.49596#0235
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
de Operationibus Animae hum. 227
non demonstraverit, quod prius demonitrare & de-
bebat, & volebat, homines universe omnes ple-
rumque & ordinarie, positis iisdem adjunCtis rerum,
propositisque iisdem incitamentis idem agere, sicut
corpora in iisdem adjunCtis rerum eosdem effeftus
producunt: fruslra enim redditur ratio exceptionis,
si regula generalis ipsa falla sit. Corpora ad unum
omnia, tefie experientia, in iisdem adjunCtis re-
rum semper eosdem effedlus producunt: recte igi-
tur concludimus, ea esse cattsas neceffarias, proin-
deque , si quando in iisdem adjunCtis rerum effectui
quosdam insolitos producant , semper intervenire
caulas quasdam incognitas, adeoque reipsa tunc non
eadem sdjunCta rerum existere: li3?c certissima prin-
cipia sana Logica; sunt. Contra vero homines,
teste experientia , non omnes, sed plerique tantum
in iisdem adjunCtis rerum , iisdemque propositis
motivis idem agunt, attamen non semper, sed saspe
tantum , aut ssepins: inde igitur, quod homines
in iisdem adjunctis rerum , iisdemque propositis
incitamentis idem agant , minime inferri potest ,
homines determinari a motivis, effeque causas ne-
ceffarias suarum actionum voluntariarum: & con-
conclusionis hujus veritatem evidentia principia tum
Logic® tum Metaphysic® evidenter probant: sic
igitur- D. Hume cum argutiis suis valeat.
287. Definitio VIII. Motus, quos cog-
nitio boni & mali prater voluptatem & tae-
dium in animo excitare (olet, communi no-
mine affectus nuncupantur, praesertim si pau-
lo vehementiores sint.
Sic amor , desiderium, odium, ira, tristitia,
gaudium, spes, desperatio affeCius sunt.
P a »88-
 
Annotationen