Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext

Partis II. Sectio II.
stantiarum materialium admodum divertam,
atque adeo esse substantias immateriales; Ont.
362).
321. Corollarium. Nullo igitur sensii
dici potest, animam hominis esse materiam,
sive nomine materiae una tantum substanria
materialis simplex, sive integra quaedam ha-
rum substantiarum colletlio intelligatur: item
sive materia cogitare posiit, sive non posiit.
322. Scholion. Naturam materiae nondum
omnino exploratam perspeitamque habemus : ideo
LOCKIUS & nonnulli alii dubitant , an non etiam
materia: saltem per omnipotentiam Dei conferri fa-
cultas cogitandi posiit? ac proinde quoque incertum
esse putant, an non anima hominis materia sit
(294). Sed quid tandem Philosophi isti nomine
materia: intelligunt? seilicet maffam aliquam extensam
ac dividuam , atque adeo e pluribus partibus ni-
mirum ex substantiis materialibus simplicibus com-
positam: id enim ipsi , ac prtecipue Lockius, sa-
tis aperte declarant, ubi susm illam dubitationem
exponunt. Verum ejusmodi materis facultatem
cogitandi ne divinitus quidem concedi poffe, qua-
cunque demum illius natura fuerit, satis jam evi-
denter demonstravimus supra n. ;og, &c.: ac proin-
de patet, omnem illam dubitationem ac disputatio-
nem vanam ac inscitam effe, inepteque omnino Vol-
tairium laudes illas profudlsse , quibus LoCKIUM
propterea ornavit, quod is post antiquos Philo-
sophos , qui puerilibus sophismatis delusi simplici-
tatem anirn® humana: tribuerint, primus adeo fe-
lix fuerit, ut in hac controversia ad Dei omnipo-
tentiam confugeret, &c. At quid , siquis istudsal-
tem incertum esse diceret , an non substantiis ma-
terialibus simplicibus , sive elementis corporum sin-
' . gU-
 
Annotationen