Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Partis II. Sectio II.
cogitationis sit. Neque illam anima ab ob«
jeftis accipit: non ab illis, qute in organa
sensuum agunt: nam & ha.c nihil in ipsa, ni-
si motum, efficere possent: non a cateris:
pleraque enim ex his nihil omnino agere poss-
siunt, cum nequidem existant, & nullum eo-
rum cognoscitur ab anima, nisi postquam ea
jam plures res alias cognovit, adeoque vim
jam aliunde habuit ( 366). Facile igitur qui-
vis intelliget, id unum restare, utrario suffi-
ciens illius vis vel in Deo, vel in anima ipsa,
& quidem vel in essentia, vel in appetitu aut
voluntate ipsius contineatur. In appetitu au-
tem vel voluntate animae contineri nonpotest:
aditionem enim appetitus & voluntatis cogni-
tio praecedere debet: continetur igitur vel in
Deo, vel in essentia animae. Si vero ratio il-
la in ipsa essentia animas contineatur, evi-
dens est, vim, deq.ua hic loquimur, nun-
quam ab anima amitti posse. Si ratio illa in
Deo contineatur, evidens est, vim illam in
anima etiam a corpore separata saltem inesse
posse: si enim Deus animam ipsam post mor-
tem hominis adhuc conservare possit, pro-
fedo etiam in ea tum adhuc vim illam con-
servare potest. Sic itaque in aperto est,. ani-
mam a corpore solutam adhuc cogitare posse,
si modo adhuc existere possit. Si autem ani-
ma a corpore separata adhuc cogitare possit,
perspicuwm profedo est, eam etiam adhuc
appetere & velle posse: appetitu enim & vo-
luntate privari nonpotest: neque ei objetla
appetitus & voluntatis desunt, quamdiu co-
gitat: &,si adhuc vim ad cogitandum necessa-
riam habere possit, poterit certe etiam
adhuc vim ad actus appetitus & volunta-
 
Annotationen