Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
g Partis II. Sectio II.
•nostris discesserint, adhuc cum alio quodam tenuissi-
mo ac subtilissimo corpore nunquam interituro co-
pulatas esse docuere. Sed qui opinionem istam vel
uno vere probabili argumento firmaret, nemo adhuc
suit. Omnis enim eorum argumentatio ad hac tria
capita revocatur: i. Spiritus absque corporibus cum
reliquis mundi partibus connedi non posie: z,. Spi-
ritus absque corporeis organis sensuum cicos & sur-
dos, omnisque perceptionis expertes fore: j. Unio-
nem anima: cum corpore, quam vires natura non
effecerint, nec natura: viribus diisolvi posfe. Sed
hic oppido sane frivola ac futilia sunt. Nam in-
primis cur spiritus absque corporibus connedi cum
reliquis mundi partibus nequeant? ideone, quia res
corpores in spiritus nullis corporibus organicis ve-
stitos agere non possunt ? an quia spiritus ipsi sine his
corporibus in res corporeas citeras agere nequeunt?
Sed si spiritus in sua corpora organica, aut hic in
ipsos a/zetrw? absque novo alio corpore organico
agere poffint, cur non illi etiam in citera corpora,
& hic in ipsa sine omni, corpore organico agere pos-
sint? imo quis nexum spirituum cum mundo corpo-
reo in physiea aliqua essicientia situm esse debere de-
monstrabit? nam profefto etiam finis conneditur
cum mediis, tametsi nec ille ab illis, nec illa ab il-
lo efficiantur. Deinde si Deus absque corporeis or-
ganis sensuum res quascunque creatas cognoscere
possit, cur non simili quoque ratione spiritus creati
res citeras cognoscere possint? imo si animi nostrat
motiones organorum extra se percipere possint, quin
illa in ipsas agant (j 64), cur non etiam tum ipsi
tum cseteri spiritus simili modo res alias quascunque
extra se cognoscere possint? Denique licet unio ani-
mi cum corpore nullis naturi viribus disfolvi poffit,
cur non saltem Deus, qui animam humanam cum
corpore organico copulavit, illam etiam ab isto se-
pa-
 
Annotationen