Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
4 Partis III. Sectio I.
ens a se, vel ens ab alio (Ont. 474}. Si unum-
quodque eorum, imo si vel unum eorum sit
ens a se, manifesta est propositionis veritas:
sin unumquodque eorum sit ens ab alio, unum-
quodque tamen eorum rationem sufficientem
suse existentise seu proximam, (eu ultimam
habet in ente a se (Ont. 487 & 490); ac proin-
de cum ens a se semper exlstat (ibid. 481J,
denuo ens aliquod a se existere necesse est.
Quin etiamsi quis Idealistarum deliramen-
ta ampledi, omniumque corporum, atque
adeo totius hujus mundi aspedtabilis existen-
tiam negare, imo siquis etiam Egoista este vel-
let (Psych. 294), is nihilominus eadem de-
monstratione ad assirmandam existentiam en-
tis ase compelleretur: nam Idealista & Egoi-
sta sakem ita ratiocinari debet. Certissimum
est, me ipsum existere. Si igitur a me ipso
existo, evidens est, existere ens a se: si ab
alio existo, saltem rationem sufficientem ulti-
mam mete existentite habeo in ente a se; adeo-
que denuo evidens est, existere ens a se. Non
autem possum aliter existere, nisi vel a me
ipso, vel ab alio: evidens igitur omnino est,
reipsa existere ens aliquod a se.
6. Corollarium. Existir ergo ens aliquod
necestarium & aeternum s Ont. 477, 479 &
48Q-
7. Scholion. Veritas hujus propositionis
adeo evidenter demonstrata est, ut nec in Geometria
veritas uda evidentius demonstretur. Tanta tamen
atheorum pervicacia, vel potius dementia atque csci-
tas est, ut etiam in tanta luce caligent, vel caligare
se simulent, vimque illius demonRrationis inanibus
tricis eludi pofie confidant.
1) Com
 
Annotationen