Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
8 Partis III. Sectio I.
illam infinitam non modo, quatenus prtecise infinita
est , possibilem effe, sed reipsa etiam hadenus exri-
tiffe demonstrarent, non tamen idcirco existsntiam
entis a se negare potient, nili simul etiam demonflra-
rent, totam illam seriem sine omni ratione sussicien-
te & exiflere posse , & reipsa hacienus extitisse.
3) Verum, ait atheus, series infinita entium,
quorum aliud ab alio producum est, nunquam ita
percurri potest, ut denique ad ens a se perveniatur:
ergo saltem, si series illa insinita haftenus reipsa
extitisse ponatur, sive, ut alias dicunt, permissb
progreffu in infinitum, nulla erit necessitas admit-
tendi exiflentiara entis a se. Sed nego consequen-
tiam: quomodo enim ponere possum, seriem infini-
tam entium ha&enus sine omni ratione sufficiente
extitisse? atqui illa sine omni ratione sufficiente ex-
titisse ponitur, si sine ente a se extitisse ponatur.
Itaque ex antecedente hujus enthymematis istud
unum sequitur, si serias illa infinita revera extitis*
se ponatur, hoc ipso admitti aliquid debere, quod
eidem hypothesi repugnat, atque adeo eandem hypo-
thesin sine manifefla contradicsiione nec concipi pcs-
se. Seriem illam infinitam ex duplici capite impos-
sibilem effe contendo: primo, quia est series infinita,
& secundo quia est series infinita, talium entium ,
nimirum entium, quorum unumquodque in alio
ente priore ejusdemque seriei rationem sufficientem
suse existentiae habeat. Seriem illam propterea
impossibilem effe, quod infinita sit, infero ex gene-
rali ilio principio in Ontologia prorsus evidenter
demonstrato, numerum rerum infinitum quemcun-
que impossibilem esse. Deinde hac veritate prs-
termiffii, per concessionem rhetoricam interim seriem
ilhm non idcirco, quod infinita sit, absolute impos-
sibilem esse pono, & assero, eam nihilominus hac
sal-
 
Annotationen