Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
de Natura Dei. igi
scientiam mediam. Scientia fimplicis intelligentia vo-
catur illa, qua Deus possibilia praecise ut possibilia
cognoscit. Scientia visionis est illa, qua Deus res
aliquando adtu existentes ut a&u existentes, adeoque
praeterita ut praeterita, prasentia ut praesentia, &
absolute futura ut reapse futura cognoscit. Scientia
media esl illa, qua Deus futura hypothetica pracise
ut hypothetice futura cognoscit, diciturque media,
quia inter scientiam simplicis intelligentia & scien-
tiam visionis intercedit, adeo, ut scientiam simplicis
intelligentia sequatur, & scientiam visionis praece-
dat: tres enim scientia i si: a? ita inter se conneAuntur,
ut scientia simplicis intelligentia ordine rationis prior
sit, quam scientia media, & haec ordine rationis pri-
or sit, quam scientia visionis. Nam e. g. antequam
Deus mundum hunc condere decerneret, primum
omnium necesse fuit, ut mundos omnes possibiles,
& universe omnia in quovis mundo possibilia dislin-
stissime cognosceret. Deinde ne molitionem hujus
mundi temere decerneret, pravidere omnia debuit,
quae eventura effent, si mundum hunc produceret,
singulaque in eo ita ordinaret & constitueret (i $■;).
Atque tum demum mundi hujus creationem decerne-
re, atque ita tandem ejus aftualem existentiam, ea-
que omnia, quae in eo eventura erant, ut reapse exi-
slentia cognoscere potuit. Sic itaque Deus in primo
signo rationis cognoscit, quid absolute fieri possit:
in secundo videt, quid positis certis conditionibus
fieret: in tertio decernit certas conditiones ponere,
aut ea facere, qus cum certis conditionibus connexa
sunt, atque sic simul cognoscit, quid reipsa futurum
sit, &c. Vide, quae in Ontologia de ordine & sig-
nis rationis diximus n. yyj. & n. ^61.
Porro scientia media, qua Deus atftiones sucs
liberas seu mere hypothetice, seu absolute futuras
M 3 pr.x-
 
Annotationen