Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
i8> Partis III. Sectio II.
praeite ut' hypothetice futuras cognoscit, dicitur
/cientia media ressexa: ilia vero , qua Deus futura
catera ut hypothetice futura cognoscit, /cientia media
dire Eia nuncupatur. Praeterea scientiaDei generatim
etiam dividi solet in necessariam, qua etiam natura»
lis vocatur, & contingentem. Scientia necessdria &
naturalis est illa, qua Deus res absolute necessarias
cognoscit; & haec proinde antecedit omne decretum
liberum Divinae voluntatis. Scientia contingens est
illa, qua Deus res contingentes cognoscit; & haec
posterior est decretis Dei liberis teu adualibus, seu
mere hypotheticis, cum ratio sussiciens ultima omnium
rerum contingentium saltem ex parte in Divina vo-
luntate contineatur. Sed jam hinc quoque patet,
scientiam simplicis intelligentiae effe scientiam neces-
sariam: quidquid enim possibile est, absolute neces-
sario possibile est. Scientia autem visionis partim
necessaria, partim contingens est: aliqua enim illius
objecfta, Deus scilicet ipse, omnesque ipsius realita-
tes & perfeftiones absolute neceffario existunt: alia
sunt contingentia, ut res finitae omnes, & ipsa Dei
decreta libera, eo scilicet sensu, quem supra n. 105.
exposui. Scientia vero media est tantum contingens,
cum nonnisi contingentia ut hypothetice futura vere
reprssentari possint.
Sed quajritur jam, an Deo revera praeter scien-
tiam simplicis intelligentiae & scientiam visionis etiam
scientia media velut peculiaris quaedam scientia a dua»
bus illis distinfta (distincftione scilicet rationis) tri-
buenda sit? nam istud quidem negant illi, qui Deum
futura omnia in decretis suis adxualibus cognoscere
putant, adeoque scientiam mediam cum scientia vi-
sionis confundunt. Verum quam falsa istnrum opinid
sit, satis jam luculente ex hadenus dieftis patet. Nam
sutura mere hypothetica saltem quamplurima a Deo
non
 
Annotationen