Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Cartier, Gallus; Veith, Ignaz A. [Oth.]; Veith, Franz Anton [Oth.]
Series Sublimium Disciplinarum Et Sacrarum Scientiarum: Viris Ecclesiæ Ministerio Deputatis Utilium Et Necessariarum In Commodum Et Utilitatem Quorumlibet Monasteriorum Et Virorum Ecclesiasticorum Ex Probatissimis Celeberrimorum Nostræ Ætatis Theologorum ... Necnon Philosophorum Operibus Concinnata Ac Digesta ... Et in Quatuor Partes Distincta ... (Pars 2 = Complectens Theologiam Universalem, Tomus I): De Locis Theologicis — Augustæ Vindelicorum: Sumptibus Ignatii Adami & Francisci Antonii Veith, Bibliopolarum, 1757 [VD18 90796314]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.50149#0066
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Traff. L De S. Scriptura ejus que auaoritate.

ille innotescere debet vel per Scripturam
ipsam, vel per criteria, ut vocant, seu indi-
cia, quae in ipsa reperiuntur, vel denique
per uniuscujusque privatum spiritum.
Sed a nullo horum repeti potest hujusmo-
di sacrae Scripturae Canonis determinatio.
Ergo ab Ecclesia repeti debet.
Major est Adversariorum, cum enim
Ecclesiae hanc au&oritatem denegent, ne-
cess8 omnino est, velint nolint, ut vel
ad Scripturam ipsam, vel ad ipsius crite-
ria , vel denique ad suum privatum spi-
ritum confugiant, unde Canonem suum
eruant. Neque nobis quidquam de Tra-
ditione obganniant; omissd enim , quod
ipsi eam contemnant , mox praeter ea ,
quae jam annotavimus , ostendemus , il-
lam eis omnino contrariam esie.
Prob. igitur Minor , quoad imum.
Nullibi in sacra Scriptura prorsus clare,
imo ne quidem obscure dicitur, omnes
libros illos, quos etiamnumAcatholici pro
Canonicis agnoscunt, este vere divinos ,
non autem illos , quos ipsi rejiciunt ;
prout ex ipsa totius Scripturae perlustra-
tione patet. Deinde , etsi alicubi in ea
legeretur, hos, e. g. & non alios libros,
haec, & non alia Capita, has, & non alias
sententias esie vere sacram Scripturam ;
id tamen propterea infallibiliter certum
non esiet; dubitari enim adhuc posiet,
num ea ipsa loca , in quibus id adnota-
tum legeretur, vere sacra Scriptura es
sent, aut an non potius impostor aliquis
id ipsum eis addidisfet. Certe ex titulo
& dictione aliqua certo haberi non po-
test , librum quemdam este divinum ; nisi
etiam quis ineptd dicere velit, Alcora-
num & Thalmud este quoque libros di-
vinos, quod a suis Auctoribus divini nun-
cupentur. Ergo ex ipsa Scriptura libro-
rum sacrorum Canonis determinatio re-
peti non potest.
Prob. quoad adum. Ista criteria , &
indicia sunt vel clara, & evidentia, vel
obscura, & inevidentia. Neutrum di-
ci potest. Ergo &c.

Non primum. Hanc quippe lucem m
istis libris non modo Ethnici non vide-
runt , ut & ipsi Judcei in novi Testamenti
libris ; sed etiam viri do&isiimi juxta &
sanCtissimi ex Christianis; imo de qui-
busdam ex his libris , quos ipsimet Ad-
versarii tanquam Canonicos recipiunt,
quidam antiqui Patres dubitare visi sunt,
prout supra jam insinuavimus, & infra
specialiter adhuc dicemus.
Sed neque adum valet. Si enim cri-
teria illa, & indicia obscura sunt, & du-
bia , neutiquam parere possunt certitudi-
nem infallibilem, adeoque ex iis non po-
test determinari sacrarum Scripturarum
Canon.
Prob. denique quoad }tium, tum quia
aeque incertum est , an spiritus ille pri-
vatus sit illustratio divina, ac an ipseCa-
non sit divinus : tum quia omnes alii eo-
dem jure dicere possunt , se per suum
privatum spiritum cognoscere contra-
rium. Sic Mahometanus dicet, sibi in-
ternum suum spiritum di&are, nonChri-
stianorum Biblia duntaxat, sed Alcora-
num esie librum divinum. Sic etiam
Catholici possunt dicere, se -ab interno
& privato spiritu habere , libros Tobiae,
Judith, Sapientise, Ecclesiastici, & Ma-
chabseorum esse Canonicos. Sic Calvini-
stae contra Lutheranos tuebuntur, se a
suo interno & privato spiritu didicisse ,
Epistolas ad Hebraeos, Jacobi, & Judse
esie Canonicas. Ergo aliunde desumen-
dus est Scripturarum Canon ; ab Ecclesia
Catholica sciiicet, quse sbla est columna ,
& firmamentum veritatis, quaeque in re-
bus ad fidem pertinentibus errare non po-
test , quippe cui Christus Dominus pro-
misit, inferi portas nunquam adversus
ipsam praevalituras esie, petendus est.
PrOb. jtio. Ratione ex ipsis Adversa-
riis petita , quod utique optimum pro-
bandi genus est. Ipsimet igitur Prote-
stantes in Comitiis Augustams an. 1530«
celebratis confesstonem fidei suaeCarolo V.
Imperatori obtulerunt, ubi c. 7. de Eccles.
sateri
 
Annotationen