Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Cartier, Gallus; Veith, Ignaz A. [Oth.]; Veith, Franz Anton [Oth.]
Series Sublimium Disciplinarum Et Sacrarum Scientiarum: Viris Ecclesiæ Ministerio Deputatis Utilium Et Necessariarum In Commodum Et Utilitatem Quorumlibet Monasteriorum Et Virorum Ecclesiasticorum Ex Probatissimis Celeberrimorum Nostræ Ætatis Theologorum ... Necnon Philosophorum Operibus Concinnata Ac Digesta ... Et in Quatuor Partes Distincta ... (Pars 2 = Complectens Theologiam Universalem, Tomus I): De Locis Theologicis — Augustæ Vindelicorum: Sumptibus Ignatii Adami & Francisci Antonii Veith, Bibliopolarum, 1757 [VD18 90796314]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.50149#0065
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Pars I. Cap. F. De Canone Scripturarum,

4i

di 18. Cum coepisiet populus Dei redigi
ad quamdam formam Ecclesiasticae Rei-
publicae , Moyses tanquam Princeps &
Caput, necnon strenui viri illi, quos ele-
gerat, ad dubia circa legem Domini ex-
orta respondebant, atque ea definiebant.
Ergo a fortiori in nova Lege, cujus vetus
duntaxat typus fuit, circa eandem Dei
legem , libros nempe eam continentes
Judicandi, eosque determinandi penes
Ecclesiam erit potestas.
2,do. Deuteronomii 17. v. §. & seq.
Deus populo Israelitico praecipit, ut orta
controvcrsia Sacerdotes adeat, tanquam
Judices suos, faciatque , quodcunque
dixerint, & docuerint juxta legem ejus,
nec ab ipsorum sententia sive ad dexte-
ram , sive ad sinistram declinet &c. Ergo
etiam a pari, ubi circa librorum sacto-
rum Canonem orta fuerit quaestio, Eccle-
sia , quam Episcopi, velut in veteri lege
Sacerdotes Synagogam , repraesentant,
judex est , atque infallibili, & cui nemo
contradicere audeat, sententia eos defi-
nire potest.
3 tio. Malachite 2. Sacerdotes populi
alloquens Dominus eorum agendi ratio-
nem designat bis verbis : Labia Sacerdo-
tis cuftodient fidentiam , legem requi-
rent ( populi ) ex ore ejus. Ergo etiam
ab Ecclesiae ore lex Dei requirenda est,
adeoque & Canon librorum sacrorum.
Ex novo Testamento; imo. Ex illo
Matth. 18. v. 17. ubi de quocunque fideli
ait textus : Si Ecclefiam non audierit, fit
tibi sicut Ethnicus & Publicanus. Ergo
& ille sicut Ethnicus & Publicanus haben-
dus est , qui Ecclesiam Scripturarum Ca-
nonem definientem , & determinantem
audire renuerit.
ado. Adorum is. v. 28« Cum Antio-
chiae orta esiet gravis quaestio, an ser-
vanda esiet lex Moysis a Gentibus ad fi-
dem conversis, ad Ecclesiam pro dirimen-
da hac quaestione confugerunt Antiocheni,
P. Cartier Theol. Tom. I.

(t) Galat i. vt 1. & 2. («) Lib. cont,

quam & ipsa solvit his verbis : Tisium eft
Spiritui fan&o, & nobis &c. Ergo etiam
orta quaestione de libris Canonicis sacrae
Scriptura: ad ipsam est confugiendum.
}tio. Ascendi} inquit S. Paulus (t),
Hierofolymam cum Barnaba . . . . Ejr5 con-
tuli cum illis ( nempe Apostolis& Seniori-
bus Ecclesiae) Evangelium, quod praedico
in Gentibus. Ergo si Paulus Ecclesiam
agnovit tanquam Evangelii, quod praedi-
cabat , Judicem , quanto magis nos eam
agnoscere debemus velut Judicem Cano-
nis sacrorum librorum.
Prob. 2do. Ex Conciliis & Patribus;
ac imo. ex Conciliis, Carthaginensi, Ro-
mano , Tridentino supra hujus Capitis
initio citatis. Item ex Patribus ibidem
adductis, qui, ut & Concilia illa , Scri-
pturarum Canonem ab Innocentio Papa I,
toti Ecclesiae propositum adoptarunt. Er-
go censuerunt, ad summum Pontisicem,
Ecclesiamque pertinere , Canonem istum
determinare , atque divinos libros ab hu-
manis discernere. Sed pro omnibus Pa-
tribus sit S. Augustinus, qui, Euangelio^
inquit ( 11 ), non crederem, nisi me Eccle-
fice Catholica commoveret auci oritas. Er-
go nec libros Canonicos continere Evan-
gelium credidisset, nisi Ecclesiae audori-
tas eum movisset.
Prob. 3tio. Ratione Theologica, imo.
Non minor debet esie audoritas Ecclesiae,
ac olim Synagogae fuit. Atqui Synagoga
audoritatem habuit determinandi, ac de-
finiendi suorum sacrorum librorum Ca-
nonem. Ergo a fortiori eadem audori-
tate pollebit Ecclesia.
Major est aperta, atque eo minus ne<
gari potest, quod Synagoga Ecclesiae ty-
pus & sigura duntaxat fuerit. Minor ve-
ro habetur ex didis hujus Capitis initio ,
ubi de Judaeorum Canone egimus. Er-
go &c.
ado. Si ab Ecclesiae audoritate repe-
tendus non est Scripturarum Canon, tunc
F ille
--—- 1 ■■■. .
ist. fund, c, 5.
 
Annotationen