Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Cartier, Gallus; Veith, Ignaz A. [Bearb.]; Veith, Franz Anton [Bearb.]
Series Sublimium Disciplinarum Et Sacrarum Scientiarum: Viris Ecclesiæ Ministerio Deputatis Utilium Et Necessariarum In Commodum Et Utilitatem Quorumlibet Monasteriorum Et Virorum Ecclesiasticorum Ex Probatissimis Celeberrimorum Nostræ Ætatis Theologorum ... Necnon Philosophorum Operibus Concinnata Ac Digesta ... Et in Quatuor Partes Distincta ... (Pars 2 = Complectens Theologiam Universalem, Tomus IV): Complectens Theologiam Universalem — Augustæ Vindelicorum: Sumptibus Ignatii Adami & Francisci Antonii Veith, Bibliopolarum, 1757 [VD18 90796349]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.50152#0042
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
32 Tratt. I. De Sacramentis in genere.

ceptum etiam cadat; &viceversa, quod
ex praecepto necessarium est, fiat medium
necessarium, quia praeceptorum observa-
tio necessaria est illis, qui sunt praecepti
capaces. Nec propterea confunditur ne-
cessitas medii & praecepti, quae, ut dixi-
mus, Deo ita ordinante, consillit in na-
tura vel graduSacramentalis gratiae, quam
in aliquibus Sacramentis absolute ad salu-
tem necessariam esse Christus voluit, in
aliis vero non necessariam.
Non est hic quaestio de necessitate
™ usus Sacramentorum , de quapostea; sed
institutionis dumtaxat seu existentiae, non
quidem simplici & absoluta, hoc enim
modo solus Deus est ens per se necessa-
rium , Ego sum qui jum, inquit ipsemet
Exod. v. 14. sed conditionata & hypo-
thetica ac relativa ad finem, ob quem in-
stituta sunt Sacramenta.
Cum vero genus humanum in qua-
druplici quasi statu possit considerari ,
nempe innocentiae, a creatione scilicet
Adami usque ad ejus lapsum,- Legis na-
turae , a lapsu Adami usque ad Moysen;
Legis scriptae , a Moyfe usque ad Chri-
stum; & Legis Evangelicae, h Christo
usque ad finem mundi; quaeritur an con-
gruum & consentaneum fuerit in variis
illis naturae slatibus, quaedam Sacramen-
ta institui, QuOd lingulis §§, discutiemus.
H I-
De exissentia Sacramentorum in fla-
tu naturae macentis.
Non indagamus hic an Sacramento-
rum institutio slare potuerit cum ssatu
innocentiae, seu an ex se repugnantiam &
oppositionem cum perfectione slatus in-
nocentiae habeat, necne? slerilem enim &
inanem hanc qutestionem rimandam iis
relinquimus , quibus otium fuerit tem-
pus inutiliter perdendi. Sed quaerimus ,

an re vera in statu innocentis Sacramen-
ta extiterint ? Sit
Conclusio.
In statu innocentiae nulla omnino ex-
titerunt Sacramenta.
Prob. imo. Quia nullus prorsus eo-
rum fada legitur mentio in Scripturis aut
Traditione. Atqui qux ab uno Dei insti-
tuentis arbitrio pendent , ut Sacramenta,
ea absque Scripturae vel Traditionis te-
slimonio instituta esse dici neutiquam
possunt. Ergo. ado. Sacramentum est
signum slabile ac permanens in Religione,
utsupra, ubi Sacramentum definivimus,
annotavimus. Atqui slatus innocentiae
brqvissimo duravit tempore. Ergo con-
sefttaneum non fuit institui Sacramenta
tam cito abolenda.
Solvuntur Otye&iones.
Ob. imo. Matrimonium Adami cum
Eva institutum fuit in statu innocentia.
Atqui Matrimonium illud vocatur abApo-
stolo Ephes. s. Magnum Sacramentum.
Unde S. Augustinus lib. 1. de nuptiis &
concupiscentia , docet tria bonsi matri-
monii, scilicet prolem, fidem, & Sacra-
mentum futura fuisse in Paradiso. Ergo.
Resp. Dist. maj. Institutum fuit matri-
monium in Paradiso in usum naturse, hoc
est ad propagandos homines , conc. In-
stitutum fuit in ratione Sacramenti, sub»
distinguimus : Sacramenti improprii di-
di , quatenus erat signum rei sacrx, figu-
ra nempe conjundionis Chrisli cum Ec-
clesia, conc. Sacramenti proprie didi
hoc est sacrantis suscipientes , neg. maj.
Neque enim Adamus & Eva sandificati
aut initiati sunt ad cultum divinum per
illam conjundionem. Similiter distin-
guendx suntMinor, & audoritates in
ejus confirmationem addudse;quamquam
Apostolus loco citato non loquatur de
matri-
 
Annotationen