RAETIA
GVNTIA
VI. GVNTIA? (Gunzburg).
De Guntia omnia incerta et dubitationibus obnoxia. Primum quem
ad eam referunt titulum Orell. 2054 in oppido Chester in Anglia repertum
scriptum anno p. Chr. 154, ad Guntiam nullo modo pertinere peritus statim
intelleget; nam quod ibi lectum esse dicitur t-elvpivs-galer-praesens-gviIa
(gvna exemplum antiquissimum, gvina Seldenianum, quibus standum est in
titulo ab Huebnero viso, sed hodie plane detrito et evanido) ad Guntiam
refertur coniectura non solum perse incerta, cum aliquanto probabilius cogites
vel de Luna vel de Genua Galeriae tribui adscriptis ambabus, sed certo
falsa, cum Guntiam constet nullo tempore rem publicam habuisse. Aliquanto
probabilius credunt Guntiam significari apud Eumenium in Panegyrico
Constantio Caesari dicto c. 2, ubi scribit a ponte- Rheni (scilicet Mogon-
tiacensi) usque ad Danuvii transitum Condensem deustam atque exhaustam
penitus Alamanniam; nam quamquam alii cogitaverunt de loco Conzen-
berg prope Tuttlingen, tamen pleri que transitum intellegunt Guntiensem
(Zeuss p. 309) eamque opinionem per se probabilem etiam titulus n. 5866
commendat ibidem repertus sacer Neptuno. Restant itinerarium Antonini
(nam Peutingerana tabula ad hunc tractum non pervenit) et Notitia digni-
tatum, in quibus licet Guntiam nominari certum sit, tamen ubi fuerit
nequaquam satis apparet. Proponemus autem hoc loco stationes itine-
rarii inter Abusinam et Cambodunum, id est inter Eining et Kempten,
adiectis iis quae de iisdem locis habet Notitia.
Itinerarium p. 250: Notitia Dignitatum p. 102. 103:
Abusina
1 XVIII
Vallato
praef. leg. III Italicae partis superioris castra
Regina, nunc Vallato — praef. alae II Valeriae
singularis Vallato
| XVI
Summuntorio
j XX
Augusta Vindelicum
| xxii
equites Stablesiani iuniores Submuntorio — praef.
leg. III Italicae partis superioris deputatae ri-
pae primae Submuntorio
Guntia
| xvi
praefectus militum Ursariensium Guntiae
Celio monte
tribunus cohortis III Herculeae Pannoniorum
! XIIII
Caelio
Camboduno
praef. leg. III Italicae pro parte media praeten-
dentis a VimaniaCassiliacum usque Cambiduno
Haec primo adspectu satis recte videntur decurrere; nam ab Eining
ad Augustam recta regione tot fere milia numerantur, quot indicantur in
tabula; item recta via Augusta Cambodunum non multum excedit numeros
traditos, licet milia aequet LVII potius vel LXII quam LII. At qui hoc
sequitur, primum Guntiam nullo modo neque ad Gunzburg ad confluentes
Danuvium Guntiamque neque ad Obergunzburg supra Cambodunum nec
denique ad ullum locum iuxta eius nominis fluvium referre poterit. Deinde
cum viam itinerarii collata Notitia appareat fuisse huius aetatis limitaneam
et castellorum ordine defensam, qui mensuras illas sequitur, ei tenendum
erit Romanos aetatis Constantinianae Raetiae limitem ita duxisse, ut relicto
Danuvio inde ab Eining recto tramite secundum Licum et Virdonem fluvios
descenderet ad lacum Brigantinum; quod et per se parum probabile est
et refragatur narrationi Ammiani (21, 8, 9) lulianum a Rauracis per Mar-
cianas silvas viasque iunctas Histri fluminis ripis iter fecisse itaque cum ad
. locum venisset, unde navigari posset, lembis adscensis pervenisse Sirmium.
Porro cum Summuntorium castellum ita incidat fere in vicum Schroben-
hausen, quomodo milites ibi constituti quarto decimo fere ab amne lapide
possunt dici deputati ripae? Item Augustam Vindelicum Raetiae secundae
caput quis credet iam non habuisse castra sibi praetendentia, sed ipsam
fuisse quodammodo in numero castellorum limitaneorum? cum praesertim
ex Notitia constet ibi thesauros conditos fuisse, quos non esse servatos in ipsis
confiniis et ratio suadet et documenta evincunt. Quam ob rem viam iti-
nerarii totam perturbatam esse credo non solum numeris corruptis, sed
etiam male relata in hunc ordinem Augusta pro castello aliquo limitaneo,
cuius nomen exciderit. Quod si ita est, cpiamquam Guntiam ad
Gunzburg referre non dubito, cum praesertim fluvios multo magis quam
oppida populosque antiqua nomina retinuisse experientia doceat, tamen
Vallatum et Summuntorium et Caelium montem mea quidem opinione
ariolantur qui certis locis adscribunt. Multo magis inania sunt commenta
de stationibus in sola Notitia memoratis Febianis Venaxamodoro Par-
roduno Pinianis, de quibus hoc unum dici potest quaerendas eas in
Raetia ripensi potius quam mediterranea, quoniam castra ibi fuerunt.
i
5865 Gunzburg in ecclesia S. Martini in pila.
POPP
NDVS
I R V I
Raiser Oberdonaukreis 2 p. 23 tab. 1 f. 41 (inde
Hefner n. 324).
5866 ara parva integra, rep. a. 1784 prope Giinzburgum in fl. Gunz in loco q. d. die Hagenweide;
deinde Gunzburgi in suburbio ante aedes n. 303; a. 1823 emit Fuggerus posuitque in castro
Babenhausensi, unde transiit a. 1834 Augustam in museum.
N e p τ v
SACR
. Μ O L I N sic
Contuli. Exhibent Raiser Guntia 1823 p. 9 tab. 1 f. 1 (inde Orell. 1329) et Oberdonaukreis 2, 20
tab. 1 f. 40; Prugger Abh. der Bair. Akad. 5 (1823) p. 71; Jahresber. des Oberdonaukr. 1835 p. 1;
Hefner n. 89; Mezger p. 27.
Neptu(no') sacr(um) molin(arn). Neque formae molina et molinarius ignotae fuerunt linguae
Latinae aetatis sequioris neque molae aquariae (υδοαλεται); cf· Cod. Theod. 14, 15, 4.
VII. Lauingen et vicinia.
In oppido Lauingen ad Danuvium maxime, deinde in locis vicinis ad Danu-
vium Gundelfingen Faimingen Dillingen Hochstadt, item cis Danuvium ad
Glott et Altenbaindt, trans Danuvium ad Haunsheim et Unterfinningen
tituli reperti sunt pro harum regionum inscriptionum raritate permulti,
sed unde nihil colligas nisi Apollinis Granni ibi fuisse aedem et ab aliis
III
multis et ab ipso legato provinciae (n. 5874) donis ornatam. Praeterea
notabimus inveniri centurionem legionis III Italicae n. 5876 et praefectum
cohortis III Thracum n. 5880. Deficit autem omnino harum partium
antiqua memoria, cum Peutingerana viam per eas transeuntem nullam
describat, laterculi autem saeculi quarti ad eas vix perveniant (cf. p. 739).
91