Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

[Lamey, Andreas] [Editor]
Codex principis olim Laureshamensis abbatiae diplomaticus: ex aevo maxime Carolingico diu multumque desideratus (Band 1) — Mannheim, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.17152#0013
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
xerimus, nemo asseraerit, imo riec ipse Frehe-
rus , quod aliis persuadere voluit, credidit, qui
suum profeeto de Lupoduno commentariolum,
opus posthumum, o&o aliis tabulis Lauresha-
mensibus pulcherrime exornavit. Si dicendum,
quod res est , scriptor hic nova cum antiquis
componens , timuisse videtur titulos proferre
rerum , quas in alia tum potestate noverat esse
constitutas , ne jura turbaret, noceretve posses-
soribus. Prudentiam hanc, qua fundo histo-
rico nihil infestius , in Germania nostra nostro
adhuc aevo passim dominari, quis ignorat?
Nec quisquam rerum Germanicarum vel
obiter gnarus ignorat , quse miserum Palatina-
tum paulo post temporum vicissitudines oppres-
serint, in quibus heic commemorandus omnino
codicis nostri cum Laureshamo & principatu
suo ad Moguntinos reditus.
b Medio
 
Annotationen