Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

[Lamey, Andreas] [Editor]
Codex principis olim Laureshamensis abbatiae diplomaticus: ex aevo maxime Carolingico diu multumque desideratus (Band 1) — Mannheim, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.17152#0046
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
12

Chron. et Chartjb

de proprio semper gaudere patrono valeant, quia nolumus, ut
per aliquara occasionem ipsi monachi, quos dominus Rud-
gangus etiam , & Gundelandus ad opus Dei exercendum con-
gregaverunt, ullo unquam tempore exinde alienati aut di-
sperii, nee ipsij nec successores eorum esse debeant, sed sicut
in testamento illius donationis , quam per Williswindam &
Cancrinum adeptisunt, continetur, ita in omnibus circa ip-
sam congregationem sit conservatum, utvaleant reguiam Sti
Benedifti perpetualiter , sic ut ordo edocet, & corporis fragi-
litas permittit, custodire, & sub nollra, ut diximus, munde-
burde vel defensione in ipso monasterio quiete vivere vel resi-
dere. Propterea hanc praeceptionem nostrara eis dedimus, per
quam omnino jubemus, ut nullus quislibet de episcoporum per-
sonis, in cujus parochia ipsum monasterium fundatum esse cer-
nitur , aut de cseteris hominibus , quis jam dictum Gundelan-
dum abbatem vel monachos ex ipso monasterio & homines,
qui ad eos juste & ratitionabiliter spectare videntur , inquietare
aut contingere , vel contra rationis ordinem facere prsesumat,
sed semper valeant sub nostra defensione seu sub haeredibus no-
stris omni tempore , ut diximus , quieti residere , & eis , quae
illis propter nomen domini concessimus, bene semper in omni-
bus perfrui, quatinus deleciet abbatem vel monachos ex ipso
monasterio pro nobis , & nostra subsequente progenie seu gente
Francorum Domini misericordiam adtentius deprecari. Et ut
hsec aucthoritas sirmior habeatur , vel per tempora melius ser-
vetur, manu propria subter firmavimus vel de anulo nostro
sigillari jussimus. Witigowo recognovi. Signum Karoli gio-
riostssimi regis. Monogramma.
Ttem ejusdem privilegium immunitatis & de libera
eledione abbatis.

V.
 
Annotationen