Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

[Lamey, Andreas] [Editor]
Codex principis olim Laureshamensis abbatiae diplomaticus: ex aevo maxime Carolingico diu multumque desideratus (Band 1) — Mannheim, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.17152#0048
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
14

Chron. et Charth

quam & ad servientes , seu accolatus ipsius monasterii distrin-
gendum, nec ullas redibitiones publicas requirendum nec exa-
standum, quod ad partem fisci nostri exinde redibetur, penitus
ingredi judiciaria potestas, aut missi nostri discurrentes non
praesumant, sed omnes villas suas sub emunitatis nomine cum
omnibus fredis , aut conjeclas seu publicas redibitiones con-
cessas, omnia, sicut superius comprehensum est, tam ipse ab-
bas, quam & successores sui hoc iri Dei nomine valeant possi-
dere vel dominari, ut nullus quislibet de fidelibus nostris tam
praesentibus quam & suturis hoc, quod nos pro nostra mercede
vel pro stabiiitate Deo adjuvante regni Francorum ad ipsam
casam Dei indulsimus, ullo unquam tempore vel quaiicumque
quolibet ingenio irrumpere videatur , sed sicut superius memi-
nimus , nostris & futuris temporibus absque ulla contrarietate
partibus praedisti monasterii volumus in omnibus esse conserva-
tum atque indultum, & ut haec austoritas firmior habeatur,
& per tempora melius conservetur, manu propria subter decre-
vimus roborare & de anulo nostro sigillari praecepimus. Rado
Maj. 772. ad vicem Luidberti recognovi. datum in mense Majo anno $
quarto regni nostri. Astum Theodone Villot palatio publico fe-
liciter.
r I ^ali privilegiorum praerogativa insignitum Laures-
hamense monasterium piissimus rex Carolus , et-
si nondum nomine, re tamen ipsa divus imperator, &
semper Augustus, ampliori adhuc munificentia per idem
tempus sublimavit, cui villam Hephenheim cum omni-
bus terminis & appenditiis suis omni integritatis jure
contulit per hujusmodi donationis privilegium.

VI,
 
Annotationen