Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

[Lamey, Andreas] [Hrsg.]
Codex principis olim Laureshamensis abbatiae diplomaticus: ex aevo maxime Carolingico diu multumque desideratus (Band 1) — Mannheim, 1768

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.17152#0052
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
i8

Chron. ET ChARTJE

Pergit Kc Qubsequente*post hasc anno, id est, Dominicas incarna-
rish°Frehe- tionis DCCLXXVII, sed a fundatione sive exordio
ri, Laureshamensis monasterii anno XIII, regni vero Ca-
roli, ex quo defundto fratre suo Carlomanno monar-
chia ad eum traniiit, anno VI, Gundelandus abbas per-
fecta jam templi fabrica , & ut domum Dei decebat,
omni specie decoris exornata, apud Spiream civitatem
regi occurrit, magnopere deprecans, ut ipsius ecclesiae
consecrationi praesens interelle dignaretur, cui pius rex
benigne alsentiens , cum regina Hildigarda , fiiiis-
que Carolo , Pipino , Ludwico , ac plurimis regni
principibus per Lullum Maguntinse sedis archiepisco-
pum & beati Bonisacii episcopi & martyris successorem,
atque per episcopos Megingozum , Wiomudum, Angil-
rammum, Waldricum magnifico apparatu, & summa ve-
neratione in capite kalendarum Septembrium dedica-
tionem ejusdem ecclesiae celebravit, corpusquebeati mar-
tyris Nazarii, domini & patroni noltri, in eam maximo
devotionis honore transtulit, ubi quanta miracula, quaa
viitutum insignia per ipsius merita divinitus effulserint,
quanta ex diversis morbis, casibus , miseriis , angustiis
remedia pro extunc, & deinceps provenerint, non est
nostrse facultatis evolvere. Praesertim cum sit de his li-
bellus a majoribus nostris prosaico metricoque stilo sa-
tis elucubrate compositus , praeterea quoque excellen-
tisiimus rex inter caetera liberalitatis suae dona, quae
velut alter Salemon insimpUcitate cordis suiDominoIae-
tusobtulit, villam Obbenheim c\m\ omni integritate Lau-
rehamensi monasterio tradidit , per quam eandem ec-
* Omisit clesiam in die consecrationis largimme dotavit * & dita-
Sreher. yit, cum hujusmodi confirniationis praecepto. VII.
 
Annotationen