Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

[Lamey, Andreas] [Editor]
Codex principis olim Laureshamensis abbatiae diplomaticus: ex aevo maxime Carolingico diu multumque desideratus (Band 1) — Mannheim, 1768

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.17152#0138
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Chron. et Charts

Geringon , quse loca jacent in comitatu Gozberti comitis ,
& in pago Encichgouue , in villa vel marcha Audinesheim , &
in Rutgefingon, & jacent in comitatu Walahi comitis. Haec
omnia praedicta de rebus san&i Nazarii in his locis constitu-
tis , cum omnibus ad se legitime pertinentibus , a die prse-
sente de jure noitro in jus & dominium memorati Reginbo-
donis donavimus , ut deinceps exinde firmissimam habeat po-
testatem vendendi, commutaudi-, vel quicquid libuerit faci-
endi. Econtra dedit idem Reginbodo nobis & fratribus no-
stris indominicatam curtem , quam propter suum servitium
& interventum aliorum fidelium a rege in proprietatem acqui-
sivit , sitam in pago Lobodenenfe , in comitatu Liutfridi co-
mitis , nuncupatam Vimunheim, cum mancipiis & sylvis,
& cum omnibus utilitatibus, qu9s ad illam curtem legitime
pertinere videntur, in proprietatem sancto Nazario, nobis-
que in jus & potestatem , ac successoribus nostris abbatibus &
fratribus per traditionem coram multorum praesentia confir-
mavit, quatinus exinde omnimodam habeamus potestatem,
vendendi, commutandi vel qualemcunque monasterii utilita-
tem eliciendi, & haec commutationis conventio & carta omni
tempore firma & stabilis permaneat, stipulatione subnixa*
Actum in monasterio Lauresham Vill kalendas Februarii,
anno ab incarnatione Domini DCCCCII, indistione V, re-
gnante rege Ludovico anno II. Signum Hattonis archiepi-
scopi & abbatis. Signum Liutfridi comitis. Signum Adel-
uuini, Beruuini, Franconis, advocatorum & aliorum.
Hanc traditionem & commutationem Hludouuicus
rex rogatu ejusdem archiepiscopi & abbatis tali
au&oritatis praecepto roboravit.

lvh.
 
Annotationen