Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

[Lamey, Andreas] [Hrsg.]
Codex principis olim Laureshamensis abbatiae diplomaticus: ex aevo maxime Carolingico diu multumque desideratus (Band 1) — Mannheim, 1768

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.17152#0159
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Sec. X Ottone M. imp.

125

LXXIII.
Privilegium Sytvejlri papae de iibertate Laureshamenfis
coenobii.
Cylvester episcopus, servus servorum Dei, universis san-
stge Dei ecclesise filiis.' Notum fieri volumus, universis
tam praesentibus quam suturis , abbatiam , quae vocatur Lau-
reshatn, dominio regum sive paparum solummodo subjectam
antiquitus fuisie ; post vero tam immutatione rerum, quam
peccatis increscentibus a priori statu degenerasse, nunc autem
a diledo filio nostro , Ottone caesare augusto , moniti per in-
terventum Willigisi Magontini archiepiscopi, ac Franconis
Wormaciensis episcopi, suorumque fidelium atque omnium
ejusdem provinciae episcoporum, simuique Berneharii Ver-
densis epiicopi, praedictam abbatiam ad priorem statum no-
stra auctoritate redire jubemus , atque frui libertate, quam
antea habuiise manifestum est , hoc est, ut regum atque papa-
rum tantum dominio subdatur, alienae vero potestatis peni-
tus fiat extorris. Cujus loci abbas sive monachi, quam diu
religiose atque beate vixerint, cum quiete & pace, & abs-
que contradictione cujuslibet personae maneant. Si vero reli-
gionem reliquerint, ac negotiis illicitis sgecularibusque ope-
ram dederint, apapa Romano monendos decernimus & cor-
rigendos. A quo moniti si non emendantur , regise potesta-
ti deputamus. Hoe ergo nostrae constitutionis priviiegium ra-
tum & inviolabile esie per omnia tempora volumus. Quod
si quis irritum facere prsesumpserit, inprimis iram Dei incur-
rat, sitque anathema maranatha* Scriptum per manus Pe-
tri notarii ac scrinarii sanstae Romanse ecclesiae , in mense Ostob.
Octobri, indistione XIII. (a) Bene valete. *°°o.
q 3 Addi-
(a) Auftor chronici hujus Laurlsh. ad Ottonis I setatem retulit bul-
lam Silvestri, quiimperante Ottone III ecclesise Rom. demum prae-
fuit , ab an. 999 ad 1003. Convenit cum hoc tempore Wiliigisi &
f ranconis episcopatus, non cum Ottonis I imperio.
 
Annotationen