Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

[Lamey, Andreas] [Editor]
Codex principis olim Laureshamensis abbatiae diplomaticus: ex aevo maxime Carolingico diu multumque desideratus (Band 1) — Mannheim, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.17152#0220
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
i8d

Chron. et Charts

& animae nostrae remedio fieri decrevimus , per quod prsecipi-
mus atque jubemus , ut nullus judex publicus vel quislibet ex
judiciaria potestate , autullus ex fidelibus nostris in ecclesias
aut loca vel agros seu reliquas poisessiones pnedicti monaste-
rii, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territo-
xiis infra ditionem regni nostri juste & legaliter possidet, vel
quae deinceps eidem coliata fuerint monasterio , ad causas au-
diendas vei freda aut tributa exigenda, aut mansiones velpa-
ratas faciendas, aut fidejulsores tollendos, aut homines iplius
monasterii, tam ingenuos quam servos, super terram ipsius
commanentes, injuste distringendos, nec ulias redibitiones, aut
illicitas occasiones requirendas , nostris nec suturis tempori-
bus ingredi audeat, nec ea, quae supra memorata sunt, peni-
tus exigere prsesumat, sed liceat memorato abbati suisque
successoribus res prgedicti monasterii sub immunitatis nostrse
desensione quieto ordine poilidere. Quicquid etiam jus fisci
exinde exigere poterat, in integrum eidem concessimus mo-
nafterio , scilicet, ut in alimoniam pauperum & stipendia mo-
nachorum perennibus temporibus proficiat in augmentis. Et
quandoquidem divina vocatione supradittus abbas vel succes-
ibres ejus de hac luce migraverint, quamdiu ipii monachi ta-
les inter se invenire potuerint, qui ipsam congregationem se-
cundum regulam sansti Benedicti regere valeant, per hanc
nostram aucitoritatom & consensum licentiamhabeant eligendi
abbates, quatinus ipsis servis Dei, qui ibidem Deo famulan-
tur , & pro genitore nostro , & pro nobis , & pro conjuge no-
stra , & stabilitate totius imperii nostri, a Deo nobis collati,
& ejus clementisfima miseratione per immensum conservandi,
jugiter Domini misericordiam exorare deiestet. Et ut hysc
austoritas nostris futurisque temporibus Domino protegente
valeat inconvulsa consistere , manu nostra subter firmavimus,
& sigilli nostri impresslone sigillari jusslmus. Sigehardus can-
celiarius vice Sigefridi archicancellarii recognovi. Data. ♦ .
2mno
 
Annotationen