Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

[Lamey, Andreas] [Hrsg.]
Codex principis olim Laureshamensis abbatiae diplomaticus: ex aevo maxime Carolingico diu multumque desideratus (Band 1) — Mannheim, 1768

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.17152#0276
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
CHRON. ET C H A R TiE

sentiam, causam diligenter audiatis , & sine canonico termi-
netis , alioquin idem fr.ater quinta manu religiosarum perso-
narum de tanto crimine se expurget; Quod autem a vobis ex-
inde sastum fuerit, de elestione quoque & modo electionis &
utilitate personae ve.ritatem nobis significare minime difsera-
tis , ut tunc veritate plenius cognita , quod ad honorem Dei
faciendum suerit, austore Domino saciamus. Data Latera-
nis IIII nonas Jan.
Defunao interim Ccelestino , litterae Hirsaugiensis
abbatis ad Eugenium papam de expurgatione
Folcnandi hoc modo sunt direaas.
m cxlvhi. - }™^-^0'-;'
ITjomino papse Eugenio vere apostolico Folmarus qualiscun^
^ que minister Hirsaugiensis cum subditis sibi fratribus, ex
asfectu debitam obedientiam & devotissimam servitii & orati-
onis instantiam. Sicut ex litteris beatae memorige Ccelestini
papse percepimus , dominus F. Laurisammensis abbas de cri- /
mine Symoniae apud sedem apostolicam erat insamatus , pro
qua causa canonice discutienda , tam nos quam & abbatem
Eberacensem Adam mediatores & judices constituit ipse domi-
nus apostolicus, ad quod praeceptum exequendum dies & lo-
cus designatus est fratribus ipsius ecclesiae contra abbatem
suum, quicquid possent in praesentia nostri deferendi, & ipsi
abbati ad hujusmodi objesta respondendi. Aderat in hoc con-
ventu praedicius abbas Eberacensis cum alio abbate ejusdem
ordinis, aderant nobiscum duo fratres nostri, abbas de Otten-
heim & abbas de Gotcfaugia, cum aliis fratribus, aderant
etiam legati Spirensis episcopi, in quorum omnium conspestu
& auditu cum nullus aliquid sibi objiceret, ipse abbas cum
quinta manu fratrum suorum probatissimorum se expurgavit,
neque
 
Annotationen