Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

[Lamey, Andreas] [Hrsg.]
Codex principis olim Laureshamensis abbatiae diplomaticus: ex aevo maxime Carolingico diu multumque desideratus (Band 1) — Mannheim, 1768

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.17152#0282
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
248 Chron. et Chart/e

concessione pontificum , largitione regum vel principum , ob-
latione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adi-
pisci, firma vobis vestrisque succeisoribus & illibata perma-
neant. Prohibemus autem, ut servitium centum marcarum,
quas vestrum monasterium regi vel imperatori solebat singu-
lis annis tribuere , a carissimo filio nostro Cunrado Romano-
rum rege eidem monaiterio indultum & scripti sui memoria
est firmatum , nulla de csetero ecclesiastica vel sgecularis per-
sona praesumat exigere & abbatem ipsius monasterii super hoc
aliquatenus molestare , sed praefatum monasterium , sicut ab
ipso rege statutum est , ab eodem servitio liberum & immune
in perpetuum perseveret. Obeunte vero te nunc ejusdem loci
abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet
subreptionis astutia vel violentia prgeponatur, nisi quem fra-
tres ejusdem monasterii communi consensu , vel fratrum pars
consilii sanioris secundum Dei timorem & beati Benedifti re-
gulam providerint eligendum. Crisma vero, oleum sanstum,
consecrationes altarium seu basiiicarum , ordinationes cleri-
corum seu monachorum & benedistionem abbatis a diocesano
accipietis episcopo , si tamen catholicus fuerit, & gratiam
apostolicae sedis habuerit, & ea gratis , & absque pravitate
aliqua exhibere voluerit. Alioquin liceat vobis quemcunque
catholicum malueritis adire antistitem , qui nostra fultus au-
storitate , quod postulatur , mdulgeat. Nulli ergo hominum
liceat jam distum monasterium temere perturbare, aut ejus
possessiones auserre , yel ablatas retinere , minuere , seu qui-
buslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur,
eorum, pro quorum sustentatione & gubernatione concessa
sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis igitur in futurum
hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere
venire temptaverit, secundo, tertiove commonitus, si non
prgesumptionem suam digna satisfastione correxerit, potesta-
tis , honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judi-
cio
 
Annotationen