Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

[Lamey, Andreas] [Editor]
Codex principis olim Laureshamensis abbatiae diplomaticus: ex aevo maxime Carolingico diu multumque desideratus (Band 1) — Mannheim, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.17152#0359
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
IN PAGO RhENENSI.

325

omnibus, quae ego in prgesenti tempore habere vel quibus do-
minari videor, ad integrum a die prsesente de jure meo in jus
& dominium ipsius monasterii vel ipsius archiepiscopi, aut ip-
sorum monachorum trado atque transfundo in Dei nomine
perpetualiter ad possidendum , ita ut ab hac die habendi, te-
nendi, commutandi vel quidquid exinde pater ipsms mona-
sterii elegerit, faciendi iibero in omnibus perfrui arbitrio. Si
quis vero quod futurum esse non credo, & reliqua omnia ut fu-
pra usque: cum cogente fisco auri libras jj, argenti pondera
tria persolvat, & donatio ista omni tempore inviolata perma-
neat stipulatione subnixa. Astum in villa Gaulago publice sub
die XII kalendas Maji. Signum Udonis, qui hanc donati- ^o.Apr.
onem fieri & affirmari rogavit, signum Delidrodo , Dedrone,
Sigoini, Ganefardo, Ardoino, Andreae, Guntramnus. Ego
Donadeus rogatus scripsi.
CCXXXIII.
Venditio Dietberti in Basinisheim , regnante domino no-
ftro g/oriofo rege Pippino anno XIIII regni ejus.
Tsgo Theutbertus cum conjuge mea Juncfrida vendidimus do-
mino venerabili abbati Gundelando rem nostram in pago
Rinenfi, in loco nuncupato Bafinsheim, quidquid mihi de parte
conjugis mese advenit, & genitrix sua nomine Bertsuuint de-
dit, hoc est , tam mansis, campis , pratis , pascuis , silvis,
cultis & incultis , aquis , aquarumve decursibus, totum&ad
integrum trado , atque transfundo perpetualiter ad possiden-
dum, & accepi a vobis pretium , juxta quod nobis placuit at-
que aptificavit, hoc est, argenti libras jj, & uncias jj tantum
ita , ut ab hac die , & ceterd omnia , ut supra usque : Astum
in monasterio Lauresham publice sub die VIII kalendas Au- 25. JgL
guiti. Signum Dietberti, qui hanc venditionem fecit. Ego
Rutwigharius rogatus scripsi hanc venditionem.
S s 3 CCXXXIV.
 
Annotationen