Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

[Lamey, Andreas] [Editor]
Codex principis olim Laureshamensis abbatiae diplomaticus: ex aevo maxime Carolingico diu multumque desideratus (Band 1) — Mannheim, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.17152#0543
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
IN PAGO LoBODUNENSI.

5°9

DXLVIH.
Donatio Trutberti in Mannenheim.
A nno XIII regni domini nostri Pippini regis, ego Trutber-
tus pro Dei intuitu vel pro animae meae remedio, seu &
pro aeterna retributione per hanc kartulam donationis sive te-
itamentum dono a die praesenti ad sanctum Dei martyrem Na-
zarium , qui requiescit m corpore in pago Rinensi , in mona-
sterio, quod vocatur Lauresham super fluvium Wiiscoz, vel
ad illam sanctam congregationem monachorum , quae ibidem
Deo servire videtur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba
praeesse dinoscitur, donatumque tn perpetuum esse volo , &
promptissima voluntate confirmo, hoc est, mansum meum, &
terrae araturiae jurnal. jjj, & petiolam prati, unde secari pos-
sunt jj carradae seni, & idem mansus situs est in Mamietiheim,
de cujus uno latere tenet Folcholdus, de alio ipsius fratris, de
prima fronte ipse donator , de alia fronte adjungitur domini-
cum beneficium , ad integrum a die praesente de jure meo in
jus & dominium sansti Nazarii trado atque transfundo , in
Dei nomine perpetualiter ad possidendum , ita, ut ab hac die
liabeatis jure habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel
quidquid exinde facere volueritis, libcram ac firmissimam in
omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum
esse minime credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus vel pro-
heredibus meis, seu quaelibet ulla opposita persona, quaecon-
tra hanc donationem a me factam venire temptaverit, vel qui
eam infringere aut immutare voluerit , inprimis iram Dei
omnipotentis & sansti Nazarii incurrat, insuper inferat una
cum sacratissimo fisco auri libram j, argenti pondera jj multa
sustineat, & quod repetit, evendicare non valeat, sed prae-
sens donatio firma & stabilis permaneat stipulatione subnixa.
Attum Finnenhe.im publice II idus Martii. Signum Drutberti, 14. MaTt.
qui hanc donationem fieri rogavit, signum Birikonis, Baldu-
ini, Geraldi, Agnierici. Wiglarius scripsit.
Sss3 DXLIX.
 
Annotationen