Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Zum Felde, Albert; Crusius, Magnus [Oth.]; Reuther, Barthold [Oth.]
Ex Politica Sacra De Legibvs Divinis Secvndvm Constitvtionem Fridericianam — Kiliae: Typis Bartholdi Revtheri, Acad. Typogr., 1716 [VD18 11026251]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.48441#0005
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
-JH I2> HS-
Sectio II.
CAPUT. I.
DE LEGIBUS DIVINIS.
§. i.
POstquam imperium Dei consideravimus, restatnunc
modus imperandi externus , quo per leges omnes,
quotquot ratione praeditae sunt , res creatas sapienter
dirigit. Eam ob causam S. literae Deum legislatorem
nominant, quin & unicum legislatorem, Jac. IV. 12. cum
is unice leges ferre possit sive divinae patefadionis, sive
naturalis sint in animos inscriptionis. Deo sane imperi-
um proprie sic di&um convenire, abundeadstruximus:
imperium vero sine facultate iubendi ac prohibendi me-
rum estnon ens; atque hinc evidens est, ex maiestate eius
regia immediate prossuere potestatem Dei legislatoriam.
2. Non potuit autem Deus in alium transferre
maiestatem suam, & aliorum imperio subiicere homines,
cum id tum perfe&ionibus illius, tum voluntati san&issi-
mae repugnet. Jes. XLII. 8. Neque homines ab obliga-
tione legibus obtemperandi liberare potuit, ut,quicquid
velint, licite agere possint, quod san&aeiusiustitiaper-
mittere nequit. Quod si enim homines sanditati eius &
iustae voluntati repugnant, inique perperamque agunt,
quod fini creationis & gloriae conditoris omni ex parte
repugnat. Conf. Psalm. V. 5-7 • Finis creationis perpetua
est creaturae salus,non tantum interna, in & cum Deo,
sed & externa hominum, quatenus societatemconstitu-
unt; quae tamen in tanta voluntatis libertate obtinerinon
(L ' por-
 
Annotationen