Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Zum Felde, Albert; Crusius, Magnus [Oth.]; Reuther, Barthold [Oth.]
Ex Politica Sacra De Legibvs Divinis Secvndvm Constitvtionem Fridericianam — Kiliae: Typis Bartholdi Revtheri, Acad. Typogr., 1716 [VD18 11026251]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.48441#0052
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
>84 De Legibus
existimo concludi posse; dispensationem £x societate ci-
vili tolli quidem omni ex parte non posse, imbecillitatis ta-
men humanae argumentum esse. Solus Deus, qui longe
sapientissimus est, tales unice leges rogare potuit, quibus
gentes omnes tot seculis adeo diriguntur , ut nullus non
praevisus casus dispensandi necessitatem ipsi imponere
potuerit. . Etrfwwro^fe tam remota est a Deo , ut
Principibus haud aliam legem scribat, quam subie&is ,
neque ullius causadispenset, si ve dives sit, si ve pauper,
sive magnus, sive abiectiis humilisque.
§>68, Quod porro ad potestatem Dei adtinet, leges suas,
tollendi & abrogandi, ea extendi nequit ad leges natu-
rae, cum id perfe&ionibus divinis plane non congruat. 4)
In legibus positivis ius est Deo & potestas eas abrogandi
pro arbitrio voluntatis: nulla tamen pro abrogata habe-
ri pbtest, nisi Deusdare ea de re testetur. Leges Mosai-
cas, q uae ad politiam, Israelis pertinebant, Deus plane ab-
rogavit adveniente Christo, cum id antea per Prophetas
praedixisset. Jerem< III. 16. jes. XIX. 19. Dan. IX. 27.
«4al. I. n. ^tc.
4) Eleganter Cicero apud Labantium tystit. lib. 6. p. m. $6.
scripsit: Huic legi nec obrogari sas eft} ne^ derogari ex hac aliquid
licet,neque tota abrogaripoteft. Nec vero aut per Senatum aut per
populum solvi hac lege pojjumus. Conferri poterunt & re-
liqua verba longe elegantissima, quae notitiam iusti ac
honesti naturalem tum probant magnopere, tum & illu-
strant.
§. 69. Quod de legum Mosaicarum abrogatione
diximus, id nullam in Deo mutationem arguit, sed poti-
us sapientiam illius5 mutato enim statu Ecclesiae ac civi-
tatis Judaicae , cuius cauia leges eo modo latae fuerant,’
illis
 
Annotationen