64 MEDEA
120 'Natus adest’ inquit 'multis iam spargitur aer
Floribus, ambrosio totum respirat odore.’
[p. 81] Dum loquitur lasciua Uenus, uenit ecce Cupido
Fessulus et gremio matris libratur anhelans
Quo sessurus erat, quem protinus illa uolantem
125 Occupat et crines componit mater Amori
Ac puerum complexa fouet dans oscula nato.
Sic blandita iubet: 'Pyrois mens ignea mundi
Atque uapor fecunde poli, successio rerum,
Affectus natura genus fons auctor origo,
130 Tu uitae fecunda salus tu blanda uoluptas
Tu princeps pietatis, Amor, te praeduce mundo
Alternant elementa uices et non perit orbis,
Cum pereant quaecumque creat, nec sentit adem-
ptum
Successu redeunte nouo. uenit ecce nouerca
135 In manibus iam luno meis supplexque locatum
Quae fuerant optanda tibi: Medea sacerdos
Sacrilega quae uoce solet compellere caelum,
Inuitos accire deos, urguere Tonantem,
Dum precibus elementa quatit mare sidera terras
140 Naturam turbare simul, tua tela medullis
Excipiat — hocluno petit — iuuenemquePelasgum
Diligat optet amet cupiat suspiret anhelet.
Sollicitus tamen ista para cautusque memento:
Medeam fixurus eris. ’ sic fata Dione.
145 Risit Amor matrisque sinu se subtrahit ales,
Spicula saeua legit quibus olim Luna per umbras
Pastorem flammata tenet, nec sustinet ignes
Luna Cupidineos Solis quae sustinet orbem
Et fratris radiis conceptus lucis adoptat.
150 Hoc ait ignipotens: 'telo Medea cremetur
Quo Scythicam succendit amor dominaeque fauillas
[p. 82] Excutiam per templa uolans, et uirgo cruenta
127 Pirois corruptelae signo notatum et uersui nota prae-
fixa est 132 dulces uices y 133 suppleuit Buech. 135
uocatur corr. Buech. 151 Quos