Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Editor]; Literarische Gesellschaft [Editor]; Wagner, Abraham [Oth.]
Jurisprudentia Antiqua Continens Opuscula Et Dissertationes Quibus Leges Antiquæ Præsertim Mosaicæ, Graecæ, et Romanæ, Illustrantur (1) — Bernæ: Sumptibus Societatis Litterariæ, 1760 [VD18 90779231]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.48958#0010
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
videatur, ad quam per multiplicium ineptiarum ambages
nobis non fuerit penetrandum.
- Intellexerat quidem antiquae philosbphiae princeps ille
& pater, in quo admirando vel negligendo, mira animo-
rum conversione , modum nullum insecuta aetas tenuisle
videtur, intellexerat, inquam, Aristoteles ad Politicam ,
live legum ferendarum persiciendam scientiam, accurata
variarum nomothesiarum cognitione opus esse, quam ipsi
sententiam sedisse patet ex Rhetor. L. I. c. 4. & ex praeclaro
de Politica opere, luculentius vero conflaret, si descriptio
centum & quadraginta Politiarum, ab ipsb concinnata,
aetatem tulisset. Placuit quoque haec methodus Theophra-
sto aliisque antiquis philosbphis, quorum si opera superes
sent de rebus publicis atque legibus, quantum illi profece-
rint in Politica, certioribus argumentis liqueret.
Plerorumque vero, qui post Aristotelem in hac doc-
trina fuerunt versati, hic fuisse videtur primus error, haec
princeps retardatae prxclarillimae scientiae causa, quod le-
gum latarum scientiam plane neglexerint, praeceptaque in
legibus ferendis observanda, non ex assidua vitae humanae,
omnisque aevi historiarum inspedtione, sed aut ex parvo
exemplorum numero deduxerint, aut excogitaverint fallacis
■ ' ope
 
Annotationen