Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Hrsg.]; Literarische Gesellschaft [Hrsg.]; Wagner, Abraham [Bearb.]
Jurisprudentia Antiqua Continens Opuscula Et Dissertationes Quibus Leges Antiquæ Præsertim Mosaicæ, Graecæ, et Romanæ, Illustrantur (1) — Bernæ: Sumptibus Societatis Litterariæ, 1760 [VD18 90779231]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.48958#0173
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
AD L. JULIAM DE ADULT. xn
CAPUT I.
DE MODIS COERCENDI STUPRUM ET ADULTERIUM ANTE
legem Juliam.
§. I.
Ratio inftituti.
'OUdicttiam veterum Romanorum post bellicam virtutem inter prima
Reipublicae fulcra & munimenta eminuisse, vel ex eo patet, quod, quam
diu illa puerilem aetatem & juventutis ssorem stolamque matronarum muniverit,
illibata steterit vigueritque civitatis lalus, quae, postquam pudor exulare jussus
est, probrosae vero libidines per urbem grassari coeperunt, ex moribus ssagi-
tiosissimorum hominum perversis, gravius indies cepit detrimentum. Quam
ut confirmarent, malisque ingruentibus mederentur, Romanorum Legislato-
res leverissimis prospexerunt Legibus, tum in primis novae Reipublicae auspi-
ciis, tum postea, cum foecunda culpae secula nuptias primum & domos, inde
patriam quoque populumque, inquinarent. Quandoquidem harum Sanssio-
num celeberrimam, Juliam nimirum Legem de adulteriis coercendis, illu-
strare animus est, ab instituto nostro minime videtur alienum, repetere rem
ab origine prima, & quid ante eam obtinuerit, quaeve fata, quasve mutatio-
nes subierit, ordine commemorare. Atque uti remediorum, nili morbos
noveris, manca vel nulla est scientia, ita dum rogationes enarramus, quibus
Legislatores maculosum edomuerunt nefas, opus est, ut in mores civitatis,
& quam cujusvis aetatis perversitas feveritatem exegerit, inquiramus, quo ipso
a nobis texenda est Pudicitia; populi Romani plenior historia.
§'• II.
Romuli cura matrimoniorum. Sabinarum pudicitia. Interpres Plutarchi emendatus.
J& M inde ab incunabulis Reipublicae, cum Romulus ob mulierum pe-
nuriam negataque a finitimis connubii & societatis jura Sabinas suis raperet,
regi in tanta violati hospitii criminatione primaria fuit defensio, quod genialis
tori Deos reveritus innuptas tantum puellas duci, nullam vero matrimonii
P 2, lege
 
Annotationen